Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAMPI LIMPIDI*

NOVA CONDITUR DIOECESIS, CAMPI LIMPIDI APPELLANDA,
EX TERRITORIO QUODAM ECCLESIAE SANCTI PAULI IN BRASILIA

 

Deo bene opitulante, catholica Ecclesia in omni iam floret orbe terrarum ; quapropter identidem novae constituuntur communitates quae hinc huius ubertatis sunt indicia, hinc copiosioris proventus fundamentum. Excusso igitur consilio Venerabilis Frater Noster Paulus Evaristus S.R.E. Cardinalis Arns, Archiepiscopus Sancti Pauli in Brasilia, consentientibus simul Auxiliaribus Episcopis, multa quidem prece efflagitavit ut singulae regiones a sua archidioecesi distractae ad dignitatem attollerentur dioecesium. Itaque Conferentia Episcopali Brasiliensi rogata sententiam, comprobante Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationi pro Episcopis praepositorum, Apostolica Nostra usi potestate, quae sequuntur decernimus et iubemus, suppleto eorum quorum interest consensu quive sua interesse arbitrantur. Ab archidioecesi Sancti Pauli in Brasilia integrum separamus territorium quod municipia complectitur ab indigenis vocitata Itapecerica da Serra, Embú, Embú-Guaçú, Juquitiba et Taboão da Serra, nec non paroeciam São Lucas adhuc ad episcopalem regionem « Lapa » pertinentem et São Pedro et São Paulo ad regionem episcopalem « Centro » spectantem. Omnibus ex his agris novam condimus dioecesim Campi Limpidi cognominandam, cuius fines iidem erunt atque territoriorum quae supra memoravimus. Novae Ecclesiae episcopalem sedem in urbe collocamus quae « Campo Limpo » appellatur, cuius templum S. Iudae Thaddaeo dicatum ad statum evehimus Ecclesiae cathedralis. Novensilem porro dioecesim suffraganeam metropolitanae sedi Sancti Pauli in Brasilia facimus eiusque Episcopum pro tempore metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae subicimus. Congruam sustentationem Praesulis novae dioecesis praestabunt Curiae emolumenta, fidelium stipes, pars bonorum quae huic dioecesi e divisis bonis archidioecesis Sancti Pauli provenient, ad normam canonis 122 C.I.C., facta quoque congruenti partitione onerum et debitorum quae hucusque ad illam Ecclesiam pertinuerunt. Ad sacrorum alumnorum seminarium et institutionem quod attinet, praescripta serventur iuris communis, spectatis normis a Congregatione pro Institutione Catholica statutis.

Selecti seminarii alumni et sacerdotes in quibusvis disciplinis erudiendi ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Quod autem ad novae dioecesis regimen pertinet, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani administratoris, sede proprio ordinarioque pastore carente, electionem., fidelium iura aliaque horum similia, quae sacri canones praescribunt adamussim serventur. Simul ac novae dioecesis constitutio ad effectum deducta erit, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi conseantur destinati in cuius territorio officium ecclesiasticum habent, ceteri vero sacerdotes seminariique tirones illi dioecesi in cuius territorio legitimum detinent domicilium. Documenta autem et acta quae ad conditam pertinent dioecesim, ad eiusdem Curiam episcopalem mittantur, ibique in tabulario custodiantur rerum religiosarum. Ad ea tandem explenda quae per has iussimus Litteras, Venerabilem Fratrem Carolum Furno, quem memoravimus, legamus vel eiusdem vices agentem, factis facultatibus etiam subdelegandi quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re autem perfecta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis sedulo mittantur. Contrariis quibusvis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Martii, anno Domini millestno nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 9, pp. 1007-1009

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana