Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI MICHAËLIS PAULINENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SANCTI MICHAËLIS PAULINENSIS

 

Constat Metropolitanam Ecclesiam Sancti Pauli in Brasilia, praesertim post alterum fere omnium gentium bellum, augescente in dies fidelium numero tum ob incolarum copiam tum ob multitudinem migrantium undique ad eam confluentium, religiosa atque civilia incrementa magna cepisse. Qua re motus Venerabilis Frater Noster Evaristus S.R.E. Cardinalis Arns, Archiepiscopus Metropolita Sancti Pauli in Brasilia, unanimi suorum Episcoporum Auxiliarium consensu, idibus Maiis anno millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, ab hac Apostolica Sede providenter petivit ut unaquaeque Regio Episcopalis, in quas memoratae archidioecesis territorium dividitur, ad gradum ac dignitatem dioecesis eveheretur. Nos igitur, tam magni momenti re mature perpensa et a quibusdam peritis viris omni diligentia considerata, Conferentia Episcoporum Brasiliae audita, favente quoque eiusdem Praesulis postulationi Venerabili Fratre Carolo Furno, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Brasilia Apostolico Nuntio, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium, qui Congregationis pro Episcopis negotia gerunt, ad dignitatem et gradum dioecesis Regionem Episcopalem, vernaculo sermone « São Miguel Paulista » nuncupatam, censuimus esse attollendam. Quapropter, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse putant, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Sancti Pauli in Brasilia integrum distrahimus territorium, prout in praesens a lege ecclesiastica circumscribitur, paroeciarum exstantium intra fines plagae vulgo nuncupatae « Artur Alvim »: Cristo Ressuscitado, Nossa Senhora Aparecida, Santa Luzia, Santa Teresa, Santo António et Santo Antonio ; intra fines plagae vulgo « Cangaiba »: Bom Jesus, Nossa Senhora de Fátima et São João Batista, Nossa Senhora da Penha, Nossa Senhora de Montevirgem et São Luiz Gonzaga, Santo António, Santo Onofre et Santo Estêvão Mártir ; intra fines plagae vulgo « Cidade Líder »: Nossa Senhora da Paz, Cristo Redentor, São Francisco de Assis dos Pequeninos et Siio Josē ; intra fines plagae vulgo cc Ermelino Matarazzo »: Nossa Senhora Aparecida, São Francisco de Assis et São Pedro ; intra fines sectoris vulgo nuncupati « Guaianazes »: São Benedito, Sagrado Coração de Jesus, Sagrada Família, São José Operário et Senhor Cristo ; intra fines plagae vulgo « Itaím Paulista »: Santa Rosa de Lima, São João Batista, Bom Jesus das Oliveiras, Jesus de Nazaré, São José Operário, São José et São Marcos ; intra fines plagae vulgo « Itaquera »: Nossa Senhora das Gragas, Nossa Senhora do Carmo et Sant'Ana; intra fines plagae vulgo « Ponte Rasa »: Nossa Senhora Aparecida, Nossa Senhora de Fátima, Nossa Senhora Aparecida, Sagrada Família, Santo António et São Judas Tadeu ; intra fines plagae vulgo « São Miguel »: Nossa Senhora de Fátima, Sant'Ana, Santa Luzia et São Miguel Arcanjo; intra fines plagae vulgo « Vila Esperança »: Jesus Adolescente, Nossa Senhora da Esperança, Nossa Senhora do Belo Ramo, São Francisco de Assis, Santo António, São João Evangelista et São Pedro Apostolo ; praeterea separamus partem territorii paroeciae vulgo « São João Batista do Jardim Colonial », in qua exstat Domus Exercitiorum Spiritualium, apud sinistram ripam fluminis « Aricanduva », hactenus Regioni Episcopali vulgo « Belém » adscriptam ; atque ex ita distractis territoriis novam condimus dioecesim Sancti Micha,Wis Paulinensis appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedictae paroeciae et memorata portio territorii paroeciae vulgo « São João Batista do Jardim Colonial » hucusque terminantur. Huius novae dioecesis episcopalem sedem in vico vulgo « São Miguel Paulista » statuimus ibique exstans templum, Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis « a Penha », ad gradum et dignitatem Cathedralis Ecclesiae evehimus cuique insignia et privilegia et honores tribuimus, quae ceterarum Cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea dioecesim Sancti Michaëlis Paulinensis suffraganeam facimus metropolitanae Sedis Sancti Pauli in Brasilia eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus insignitum atque oneribus obligationibusque adstrictum, quae sunt propria Episcoporum residentium, mandantes quoque ut quam primum ibi Collegium Consultorum constituatur qui Episcopo valido sint auxilio. Quod vero attinet ad congruam sustentationem Praesulis huiusce dioecesis, eam efficient Curiae emolumenta, fidelium oblationes et portio ei obveniens e divisione, ad normam can. 122 C.I.C. facienda, omnium scilicet bonorum, mobilium et immobilium, in beneficium Christifidelium totius territorii archidioecesis Sancti Pauli in Brasilia datorum, necnon onerum et debitorum, quae eidem Ecclesiae hucusque pertinuerunt, accurate omnibus in rebus servata ratione « ex aequo et bono ». In iis autem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem, praescripta iuris communis serventur, ratione sane habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Provideatur insuper ut quidam seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi necnon sacerdotes quibus altiora studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense mittantur. Quod quidem attinet ad novae dioecesis regimen, administrationem bonorum, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, ad amussim serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent ; ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles et bona temporalia, a Curia Sancti Pauli in Brasilia ad Curiam Sancti Michaëlis Paulinensis transmittantur, in condendo tabulario servanda. Haec, quae praescripsimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Carolo Furno, quem diximus, vel, absente eo, illi, qui negotia curat Apostolicae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum, ad effectum de quo agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum actus ad effectum adductae exsecutionis exemplar mittendi. Has denique Litteras firmas esse nunc et in posterum volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 9, pp. 1014-1017

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana