Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TAMBACUNDANA*

IN BRASILIA LUCIANIENSIS DIOECESIS CONSTITUITUR

 

Permagno cum gaudio catholicum nomen conspicimus inter afras gentes prosperari latiusque proferri. Quae quidem res ad id Nos omnino inducit ut novis felicioribusque condicionibus instituta aptemus ecclesiastica. Quandoquidem igitur communitas Tambacundana, sollertem propter missionariorum industriam, haud exigue adolevit, statuimus eandem, unde inibi evangelica praecepta corroborentur, ad maiorem gradum evehere. Idcirco idem sentientes ac Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, cum in eandem sententiam a Venerabili Fratre Paulo Puente, Archiepiscopo titulo Macrensi in Mauritania, eatur consensu quoque expostulato eorum quorum interest, Apostolicae Nostrae potestatis usi plenitudine, Praefecturam Apostolicam Tambacundanam attollimus ad dioecesis gradum et dignitatem. Decernimus subinde ut servet ipsa eosdem fines atque antea. Quam quidem, iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam, suffraganeam reddimus metropolitanae sedi Dakarensi, eiusdemque item episcopale domicilium in urbe locamus quae Tambacunda vocatur atque sacram aedem Sanctae Mariae Reginae Universi dicatam, ibidem sitam, ad dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. Spectatis praeterea locorum temporumque condicionibus, pro canonicorum capitulo consultores dioecesani ut eligantur et adhibeantur sinimus. Cetera denique omnia ad iuris communis normas fiant. Contrariis rebus minime obsistentibus. Erga tandem communitatem hanc ecclesialem paternam Nostram dilectionem ostendentes, speramus fore ut ipsa, quae a tenuis initiis sumpserit exordium, progrediente tempore, in christianis virtutibus confirmetur magnaque acquirat incrementa.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undeCimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 12, pp. 1281-1282

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana