Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CARACENSIS GRECORUM MELKITARUM CATHOLICORUM*

APOSTOLICUS EXARCHATUS PRO CHRISTIFIDELIBUS RITUS
BYZANTINI GRAECIS MELKITIS IN VENETIOLA DEGENTIBUS CONSTITUITUR

 

Quo longius quidem a proprii ritus incunabulis sedibusque pristinis, quascumque id evenit ob causas, avocantur Christifideles peculiaribus quibusdam Catholicis addicti et inscripti Ecclesiis, eo maius sane opus Matri Ecclesiae impendet et gravius Petri Successori ipsi officium, ut spiritalibus eorum necessitatibus et pastorali curationi prospiciatur certis interdum captis consiliis, quibus praesertim Concilii Vaticani Secundi voluntas iisdem de communitatibus impleatur ac singulorum locorum adiuncta diligenter respiciantur. Cum igitur Venerabilis Frater, Beatitudo Sua Maximus V Hakim una nimirum sua cum Synodo intellexisset quae essent quantaeque pastorales Christifidelium necessitates ritus byzantini Graecorum Melkitarum in Venetiolae natione, non optima sine solidissimaque quidem ratione petiverunt ab hac Sede Apostolica ut pro commemoratis fidelibus ea ipsa in civitate propria excitaretur ecclesialis circumscriptio unde efficacius multo possent et proprius adiuvari ac sustentari iidem Catholici suo in ritu maiorumque in Ecclesiae suae usu. Quod porro propositum quandoquidem Nobis usquequaque probabile videtur ac singulariter prorsus eorundem fidelium uni efficacique regimini profuturum, prompta voluntate Suae Beatitudini adsentimur Nostraque potestate omnem in Ecclesiam utimur ut Apostolicum constituamus Exarchatum pro Christifidelibus ritus byzantini Graecis Melkitis in Venetiola degentibus secundum iuris orientalis praescripta. Iubemus deinde Exarchatus huius sedem in urbe Caracensi collocari cunctasque ad amussim servari in posterum iuris normas talem ad dicionem ecclesiasticam quoquo modo pertinentes. Sperantes Nos tandem vehementer fidentesque mox laetificos hic exceptum iri nuntios de novae huius communitatis ecclesialis solida constitutione, sapienti gubernatione, continua progressione, volumus has Nostras Litteras Apostolicas tam nunc plenam suam habere auctoritatem quam postilla, contrariis quibusvis rebus aut causis minime profecto obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Februarii anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

SIMON card. LOURDUSAMY
 
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 7, pp. 644-645

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana