Index   Back Top Print

[ LA ]

PRAEFATIO*

 

Quo ex tempore Pius IX, cum « orientalium negotia novis curis excitanda, confovendos ritus, corrigendos mores, disciplinam restituendam meditaretur, prius de legibus Ecclesiae colligendis edendisque » cogitavit, centum quinquaginta anni nondum praeterlapsi sunt. « Neque sapientissimum Pontificem fugit inchoandum esse a primis Graeciae fontibus, unde tam multa ad orientem ultimum septentrionemque derivarunt» (Pitra, Iuris . . ., praef.). Summo Pontifice praecipiente, Ioannes Baptista Pitra O.S.B., postea Cardinalis, dispersos orientalium legum fontes inquisivit, Eo adiuvamente inquisita collegit, Eo procurante, collecta publici iuris fecit (cfr. ibi) in duobus voluminibus, quae « Iuris ecclesiastici graecorum historia et monumenta » inscribuntur.

Qui Romanus Pontifex, cum omnia expertus est, ut « in Oriente integrum inviolatumque catholicae fidei servaretur depositum, utque Ecclesiastica disciplina prospere procederet, et sacra liturgia omni sanctitate ac splendore fulgeret »(Acta Pii IX, III, 402-403), specialem Coetum purpuratorum Patrum, « Congregationem de Propaganda Fide pro Negotiis Ritus Orientalis » nuncupatum, Constitutione apostolica Romani Pontifices (6 ian. 1862) constituit atque ipsi ambitum negotiorum administrandorum circumscripsit, id etiam voluit, ut in eodem Coetu stabili modo atque pontificia nominatione haberetur Cardinalis Ponens, « qui munere fungatur sedulo dirigendi studia, quae necessaria sunt ad colligendos Ecclesiae orientalis canones et ad examinandos, ubi opus fuerit, omnes orientales libros cuiusque generis sint, sive huiusmodi libri respiciant Sacrorum Bibliorum versiones sive catechesim, sive disciplinam » (ibi 410).

Exorsis de re canonica orientali studiis, nonnulli ex orientalium, Ecclesiarum Episcopis, qui de quaestionibus Concilio Vaticano I proponendis rogati erant, de iuris canonici orientalis recognitione in ipso Concilio agendum esse existimabant. Horum votorum interpretes praesertim fuerunt Gregorius Yussef, Patriarcha Ecclesiae Melkitarum, qui graviter de iuris canonici orientalibus proprii unicuique ritui congruentis egestate doluit (Mansi 49, 200), necnon Joseph Papp Szilagyi Magno Varadinensis Episcopus ritus orientalis, qui plurimorum ecclesiasticae disciplinae capitum restaurationem exoptavit, integrum fere Codicem quendam describens (ibi 49, 198).

Ipsa Concilii Vaticani I praeparatoria « Commissio super missionibus et Ecclesiis ritus orientalis », in sexto Congressu, agnovit Ecclesias orientales iuris canonici Codice, qui earum disciplinam constitueret, maxime indigere, Codice nempe magnae auctoritatis, completo et omnibus nationibus communi atque ad temporum circumstantias accommodato (ibi 49, 1012).

Cum vero eadem Commissio progredientibus laboribus ab hac sententia recessisset, unicitatem disciplinae in universa Ecclesia potius invocando (ibi 50: 31*, 34*, 45*-46*, 74*-75*), effectum est, ut in aula conciliari graves voces tutandae orientalium disciplinae faventes proferrentur.

Inter eos, qui in hunc sensum locuti sunt, enituit Patriarcha Joseph Audu, caput Ecclesiae Catholicae Chaldaeorum, qui in Congregatione Generali XVI Concilii varietatem « in iis, quae praeter fidem sunt », utpote « divinae certe virtutis ac omnipotentiae argumentum in unitate Ecclesiae catholicae », strenue propugnavit atque pro sua Ecclesia patriarchali imprimis expostulavit ut « data venia assignentur locus et tempus » ad « novum ius canonicum », antiquis canonibus necnon postulatis Concilii congruum, componendum atque Patrum approbationi praebendum (ibi 50, 515 et 516).

Concilio Vaticano I, ob rerum angustias, ante finem dimisso, Leoni XIII, de rebus orientalibus cunctis in compluribus « Patriarcharum orientalium conferentiis » plane edocto, placuit magnis laudibus extollere « rei liturgicae disciplinaeque orientalis iure probatam varietatem », quae cum catholicitatis notam in Ecclesia Dei admirabiliter illustraret (Litt. ap. Orientalium dignitas, 30 nov. 1894, prooem.).

Sub sapienti eiusdem Pontificis regimine, cum recognitio disciplinae canonicae Ecclesiarum orientalium undequaque in votis esset simulque nihil optabilius videretur quam ut id negotium a singulis iisdem Ecclesiis perficeretur atque Sedi Apostolicae in recognitionem subiceretur, plures Synodi particulares congregatae sunt. Quas inter eminent Synodus Sciarfensis Syrorum anno 1888 congregata, Synodus Leopoliensis Ruthenorum anno 1891 habita, duae Synodi Alba-Iulienses Ruthenorum annis 1882 et 1900 coadunatae, denique Synodus Alexandrina Coptorum anno 1898 celebrata. Postrema vero ex his Synodis, in quibus praecipua canonicae singularum Ecclesiarum disciplinae capita fere ex integro recognita sunt, Synodus Armenorum fuit, quam sanctus Pius X, Romae, anno 1911 congregari iussit, ut in ea « de iuribus Patriarcharum et Episcoporum, de recta fidelium administratione, de cleri disciplina, de Monachorum institutis, de missionum necessitatibus, de cultus divini decore, de S. Liturgia » ageretur (Ep. Vobis plane, 30 aug. 1911).

Synodorum memoratarum acta et decreta, si simul cum eis, quae superioribus temporibus edita sunt, ut acta et decreta Synodi Montis Libani Maronitarum anno 1736 habitae et in « forma specifica» a Benedicto XIV approbatae (Breve Singularis Romanorum, 1 sept. 1741), necnon Synodi Ain-Trazensis Graeco-Melkitarum, anno 1835 celebratae, considerentur, eam fere imaginem gignunt, ut tunc temporis, patrimonio disciplinari omnium orientalium Ecclesiarum, sacris primaevae Ecclesiae canonibus sancito, quodammodo adumbrato, tot ordinationes canonicae a Suprema Ecclesiae Auctoritate approbatae requirerentur, quot essent in catholicae Ecclesiae sinu « Ritus » orientales. Pro latina vero Ecclesia, interdum « Codex iuris canonici », a sancto Pio X, Litteris apostolicis Arduum sane munus, die 19 martii 1904, magno animo sapientique consilio inchoatus, citato gradu exarabatur.

Vertente anno 1917, Benedictus XV, non solum Codicem iuris canonici pro latina Ecclesia, «  expectationem totius catholici orbis explens » (Motu proprio Cum iuris canonici, 15 sept. 1917), promulgavit, sed etiam de orientalibus Ecclesiis summopere cogitavit « quippe quae », ut ipse scripsit, « in vetustiore suorum temporum memoria lumina offerant sanctitatis doctrinaeque tam clara, ut eorum splendore etiam nunc, tanto intervallo, reliquas christianorum regiones » collustrent (Motu proprio Dei providentis, 1 maii 1917). Ipse « Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali » instituit, die 1 maii 1917, eandemque, ut in Codice iuris canonici, die Pentecostes eiusdem anni promulgato, legebatur, « omnibus facultatibus, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent » (can. 257 § 2), quibusdam tantum exceptis, ornavit; quo factum est, ut aptis rationibus provideretur ad ea provehenda, quae ob rei iuridicae difficilem naturam, vix vel ne vix quidem a singulis Ecclesiis orientalibus obtineri possent. Praeterea, mense octobri eodem vertente anno, in ipsa Urbe condere decrevit « proprium altiorum studiorum domicilium de rebus orientalibus », Pontificium nempe Institutum Orientalium Studiorum, « Orientis catholici ad spem veteris prosperitatis excitandi causa » atque in eo, praeter ailias disciplinas, « ius canonicum omnium Orientis christianarum gentium » explorari ac doceri iussit (Motu proprio Orientis catholici, 15 oct. 1917).

Enimvero, Sacra Congregatio « pro Ecclesia Orientali » primis laborum annis, Ecclesiis, in quibus leges canonicae sat neglectae erant vel pluri caduca, obsoleta aut manca complectebantur, vel quae, in luce Codicis iuris canonici nuper promulgati, propria quasi traditione postposita, progredi se posse existimabant, quaedam responsa dedit eo consilio, ut de priorum temporum more in singularum Ecclesiarum Synodis novae leges elaborerentur atque Sedi Apostolicae in recognitionem submitterentur.

Paulatim vero in omnibus Ecclesiis opinio praevaluit, nihil melius fore quam ut leges, quae omnibus Ecclesiis orientalibus communes erant vel eiusmodi esse debere censebantur in unum organicum « Corpus legum » cura Sedis Apostolicae componendum atque a Summo Pontifice promulgandum, colligerentur.

Idcirco Pius XI, in audientia Cardinali Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali Secretario, Aloisio Sincero die 3 augusti 1927 concessa, votis Cardinalium eiusdem Congregationis Membrorum, paucis ante diebus in Coetu plenario congregatorum, perpensis, codificationem iuris canonici orientalis non tantummodo necessariam existimavit, sed inter urgentiora negotia adnumeravit atque decrevit, ut Ipse ei praeesset.

Verumtamen anno 1929 codificatio orientalium canonicae disciplinae reapse initium habuit.

Eodem anno incipiente, die 5 ianuarii, Summus Pontifex mandavit consulendos Orientis Praesules, Patriarchas imprimis, « ut, collatis consiliis, libere significarent quae de hoc tanti momenti negotio sentirent, simulque mentem suam aperirent qua via et qua ratione procedendum esset, respectu praesertim habito ad disciplinam, traditiones, necessitates atque privilegia uniuscuiusque ritus, ut Codificatio in veram utilitatem vergeret illarum Ecclesiarum, cleri, populique ». Praeterea, Patriarchis necnon Archiepiscopis, singulis ritibus praepositis, die 20 iulii, mandatum est, ut idoneum sacerdotem pro suo euiusque ritu deligerent, qui operam navaret ad memoratum opus (AAS 21 [1929] 669).

Die 27 aprilis, in audientia Cardinali Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali Secretario concessa, Summus Pontifex Sibi peculiare « Consilium Praesidentiae» codificationis orientalis, de quo iamdudum anno 1927 cogitaverat, constituit, cuius Membra fuerunt Cardinales Petrus Gasparri, Aloisius Sincero et Bonaventura Cerretti, et parvam Consultorum Commissionem e tribus iuris peritis constantem ei adiunxit.

Eodem vertente anno, Consilium Praesidentiae, postquam Praesulum Orientis responsa de opportunitate codificationis orientalis cura Sedis Apostolicae peragendae necnon de rationibus procedendi in tanti momenti negotio rite collecta et mature perpensa sunt, in Plenario Coetu die 4 iulii coadunato, non tantummodo unanimam fere Orientis vocem repperit hoc negotio omnino faventem, sed etiam plura optata ad hanc provinciam spectantia ad Summum Pontificem detulit.

Hisce mature perpensis, Summus Pontifex, uti ex « Notificatione » die 17 iulii 1935 constat, statuit:

« 1) ut studia historico-canonica, quae praeparatoria vocantur, de legibus et consuetudinibus singularum Ecclesiarum a sacerdotibus, quos Excellentissimi Episcopi Romam mittendos elegerint, conficerentur;

2) ut canonum schemata a praedictis sacerdotibus delegatis redacta ad Excellentissimos Ordinarios mitterentur, ut de iisdem animadversiones facere possint;

3) ut iuridici singularum Ecclesiarum fontes, canonici praesertim, exquirerentur atque in lucem, cura virorum scientia iuris canonici et historia peritorum, ederentur » (AAS 27 [1935] 306-307).

Memoratis studiis Pius XI, in audientia diei 23 mensis novembris eiusdem anni 1929, praeposuit « Commissionem Cardinalitiam pro Studiis Praeparatoriis Codificationis Orientalis », cuius rei nuntius in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali die 2 decembris 1929 (p. 669) datus est. Cuius Commissionis Praeses Cardinalis Petrus Gasparri, Membra vero Cardinales Aloisius Sincero, Bonaventura Cerretti et Franciscus Ehrle fuerunt; a secretis nominatus est D. Hamletus Ioannes Cicognani tunc Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali Adsessor, postmodum Cardinalis.

Commissioni Cardinalium duo Collegia virorum peritorum adiuncta sunt iuxta criteria a Summo Pontifice in audientia diei 13 iulii eodem anno statuta, Collegium nempe Delegatorum orientalium ad ipsum opus redactionis Codicis Iuris Canonici Orientalis praeparatorium, in adiutorium Patrum Cardinalium Commissionis Membrorum, peragendum et Collegium Consultorum « ad colligendos fontes pro codificatione canonica orientali ».

In primo Collegio adnumerati sunt quattuordecim sacerdotes electi « sinodaliter », ex expressa voluntate Summi Pontificis, ab Episcopis singularum Ecclesiarum orientalium, ut ipsos Episcopos vere « repraesentarent » atque ita in Codice orientali inde ab initio vox Orientis plene personaret. Quibus sacerdotibus quattuor religiosi in Urbe commorantes, in iure canonico peritissimi, adiuncti sunt.

Ad alterum Collegium adsciti sunt duodecim sacerdotes fontium scientiae periti, eruditione insignes, quorum fuit, iuxta Summi Pontificis auspicia, fontes disciplinae canonicae orientalis ita colligere, ut non tantummodo scientiae inservirent sed etiam atque imprimis ad exsequendam codificationem canonicam orientalem maxime conferrent.

Nomina memoratorum sacerdotum, qui de praeparatoriis codificationis orientalis laboribus optime meriti sunt, Summi Pontificis nutu, in audientia diei 1 martii 1930 dato, publici iuris facta sunt in ephemeride L'Osservatore Romano, die 2 mensis aprilis subsequentis.

Indefesso studio summoque labore praeparatorium codificationis canonicae orientalis opus ab illa Commissione sex annorum decursu ad finem perductum est. Etenim, omnia disciplinae canonicae capita, modo ab ipsis Delegatis orientalium Ecclesiarum unanima voce expostulato, semel et iterum in centum octoginta tribus conventibus excussa, opportune in varia « sehemata » distributa, ad Orientis Episcopos missa sunt, ut sententias suas panderent. Fontes vero disciplinae canonicae veteres recentioresque a viris Commissionis diligentissime selecti atque a Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali in tredecim magnae molis voluminibus typis impressi, iam anno 1934 vertente, non tantummodo Commissioni, sed omni etiam studiorum superiorum Athaeneo praesto fuerunt. Quae omnia praeprimis Pii XI constantis de codificatione canonica orientali sollicitudinis testimonium perhibent, qui crebro, in viginti quattuor « audientiis », de Commissionis laboribus edoceri voluit, nihil omnino praetermittens, quin, praeparatoriis studiis peractis, quam citissime procedi posset ad redactionem « Codicis Iuris Canonici Orientalis », ut ei placuit condendum Codicem indicare « donec melior inveniretur titulus » (in audientia diei 5 iulii 1935).

Vertente anno 1935, in audientia diei 7 iunii, Summus Pontifex constituendam esse censuit novam Commissionem, quae opus redactionis Codicis moderaretur quaeque, Episcoporum Orientis animadversionibus ad praedicta « schemata » sedulo perspectis, textum canonum exararet. Qua de re « Notificatio » die 17 iulii eiusdem anni, in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali apparuit (AAS 27 [1935] 306-308), ubi, praeter nomen, Commissionis compositio competentiaque statutae sunt. Illa « Pontificia Commissio ad Redigendum "Codicem Iuris Canonici Orientalis" », ut nuncupabatur, in suis exordiis nonnisi e quattuor Cardinalibus Membris constabat : Aloisio Sincero, qui ei praesidebat, Eugenio Pacelli, postmodum Pio XII, Iulio Serafini et Petro Fumasoni Biondi. Decursu vero triginta septem annorum, qui spatium exsistentiae Commissionis circumscribunt, plures Cardinales, alii aliis morte ereptis succedentes, in Collegio Membrorum Commissionis adnumerati sunt atque, Concilio Vaticano II absoluto, etiam omnes Ecclesiarum orientalium catholicarum Patriarchae.

Vita functo Cardinali Aloisio Sincero, die 7 februarii 1936, in Praesidem Commissionis Cardinalis Maximus Massimi adscitus est die 17 eiusdem mensis, sub cuius sapientissimo ductu arduus redactionis Codicis Iuris Canonici Orientalis labor fere ad finem perductus est. Cui rei testimonio sunt tres conspicuae partes Codicis, quae a Pio XII promulgatae sunt antequam idem bene meritus Cardinalis de vita decesisset.

Cui successit Cardinalis Agagianian Petrus XV, qui usque ad finem anni 1962 Ecclesiae Catholicae Armenorum etiam praefuit quique Commissionem usque ad obitum, die 6 maii 1971, moderatus est.

A secretis Commissionis nominatus est P. Acacius Coussa B.A., qui id officium constantissimo animo egregie gessit usque ad sui in cardinalatum designationem. Exinde, opere redactionis Codicis Iuris Canonici Orientalis ratione Concilii Vaticani II interrupto, P. Daniel Faltin O.F.M. Conv., munere « Adsistentis » functus est usque ad Commissionis exstinctionem.

In adiutorium Cardinalium Commissionis Membrorum tredeeim viri periti ut Consultores nominati sunt, ex orientalium Ecclesiarum sacerdotibus maiore ex parte selecti, quorum nomina ex praedicta « Notificatione » patefacta sunt (AAS, 27 [1935] 308). Collegii Consultorum praecipuum munus fuit, orientalium Episcoporum animadversiones ad «  schemata » iam antea redacta excutere atque suas considerationes Cardinalibus Commissionis Membris subiciendas addere. Hoc negotium in septuaginta octo sessionibus, quarum postrema die 3 novembris 1939 habita est, praestanter peractum est.

Patres Cardinales, ter et septuagies coadunati, in Codicem Iuris Canonici Orientalis redigendum strenue incubuerunt, continuo suffragante ipso Summo Pontifice, qui universum redactionis laborem assidua cura prosequi numquam desiit quique singulos canonum articulos privato consilio examinavit atque totum legum Corpus in viginti quattuor titulos divisum, instar plurimorum genuinae traditionis orientalium collectionum, systematice digeri voluit.

Annis 1943 et 1944 vertentibus, hoc Corpus, iam in uno volumine typis impressum, accuratissimo « coordinationis » labori clarissimorum Acacii Cousj B.A., Aemilii Herman S.J. et Arcadii Larraona C.M.F., subiectum est ac deinde, textu totius Codicis denuo typis exscripto, anno 1945, a Patribus Cardinalibus, undevicies coadunatis, iterum atque iterum emendatum, mense ianuario anno 1948 Summo Pontifici oblatum est.

Ad promulgationem quod attinet, visum est per partes procedendum esse. Ideo, ineunte anno 1949 Summus Pontifex canones de sacramento matrimonii, utpote admodum urgentes, ac deinde, iustitiae administrandae gratia, canones de iudiciis, quorum illi schematis condendi Codicis Titulum XIII, hi Titulum XXI constituebant, ad promulgationem typis imprimi iussit.

Ex quo factum est, ut iam die 22 februarii eiusdem anni 1949, die festo Cathedrae sancti Petri Antiochenae, Litteris apostolicis Crebrae allatae sunt motu proprio datis (AAS 41 [1949] 89-119) canones « De sacramento matrimonii » prumulgati sunt, qui a die secunda subsequentis mensis maii vigere inceperunt.

Litteris vero apostolicis Sollicitudinem Nostram motu proprio datis die 6 ianuarii 1950 (AAS 42 [1950] 5-120), in Epiphania Domini, « De iudiciis » canones promulgati sunt, qui per integrum annum vacaverunt, vim obtinentes die 6 ianuarii subsequentis anni.

Die festo sancti Cyrilli Alexandrini, Pontificis et Doctoris, Litteris apostolicis Postquam Apostolicis Litteris motu proprio datis die 9 februarii 1952 (AAS 44 [1952] 65-150), promulgati sunt canones « De Religiosis », « De bonis Ecclesiae temporalibus » et « De verborum significatione », qui vigere inceperunt a die 21 novembris eiusdem anni, die festo Praesentationis Beatae Mariae Virginis. Tres sectiones, quae his apostolicis Litteris continentur, constituebant ex ordine sequentes schematis condendi Codicis Titulos :

Tit. XIV    De monachis ceterisque religiosis.
Tit. XIX    De bonis Ecclesiae temporalibus.
Tit. XXIV De verborum significatione.

Postremo, Litteris apostolicis Cleri sanctitati motu proprio datis die 2 iunii 1957 (AAS 49 [1957] 433-600), Pius XII, quasi donum onomasticum, promulgavit canones « De ritibus orientalibus » et « De personis », qui die festo Annuntiationis Beatae Mariae Virginis anno subsequente vigere inceperunt. Hi canones ad quinque, qui sequuntur, Titulos schematis condendi Codicis pertinebant:

Tit. II        De ritibus orientalibus.
Tit. III      De personis physicis et moralibus.
Tit. IV      De clericis in genere.
Tit. V       De clericis in specie.
Tit. XVII  De laicis.

Ex 2666 canonibus, qui schemate condendi Codicis anni 1945 continebantur, tres quintae partes promulgatae sunt. Ceteri vero canones, numero 1095, in archivo Commissionis permanserunt.

Concilio Vaticano II a Ioanne XXIII indicto, cum universae Ecclesiae canonica disciplina iuxta consilia et principia Concilii recognoscenda esse praevideretur, redactio Codicis Iuris Canonici Orientalis proprie dicta intermissa est, quin tamen interceptarentur cetera Commissionis munera, quae, prae aliis, mentione digna haec sunt: munus authentice interpretandi promulgatas iam partes Codicis atque munus curandi editionem « Fontium » iuris canonici orientalis.

Medio anno 1972 Summus Pontifex, Paulus VI, Pontificiam Commissionem Codici Iuris Canonici Orientalis Recognoscendo instituit simulque statuit, ut praecedens Commissio, quae « ad Redactionem » Codicis anno 1935 erecta erat, desineret. Hac de re nuntius in ephemeride L'Osservatore Romano die 16 iunii eiusdem anni 1972 datus est.

Forma novae Commissionis in tuto posuit eius orientalem indolem. Etenim Collegium Membrorum Commissionis, ab exordiis viginti quinque numero, deinceps vero triginta octo, ex Patriarchis aliisque Praesulibus orientalium Ecclesiarum catholicarum compositum est, additis quibusdam Cardinalibus praepositis Romanae Curiae Dicasteriis, quae in orientales Ecclesias competentiam obtinent. Collegium vero septuaginta Consultorum Commissioni addictorum maxima ex parte ex Episcopis ac presbyteris orientalium Ecclesiarum constabat, adiunctis quibusdam ritus latini clericis ac laicis orientalis canonicae disciplinae peritis.

Nec praetereundum est quosdam praeclaros viros etiam, ex Ecclesiis orientalibus, quae nondum in plenitudine communionis cum Ecclesia catholica sunt, ut Observatores invitatos esse, ut in laboribus recognitionis Codicis suam operam navarent.

Munus Commission!s Praesidis concreditum est Cardinali Iosepho Parecattil, Ernakulamensis Ecclesiae Malabarensium Archiepiscopo. Qui hoc munus egregie gessit usque ad supremum diem suae vitae (20 februarii 1987). Cardinali Praeside vita functo, Praesidis officium postremo Comissionis tempore vacavit.

In munere Vice-Praesidis Commissionis constitutus est Ignatius Clemens Mansourati, Episcopus titularis Apamaeae Syrorum, qui per quinquennium in munere permansit. Ei successit, die 15 iunii 1977, Myroslaus Stephanus Marusyn, Episcopus titularis Cadoënus Ecclesiae Ucrainorum, qui Vice-Praesidis munus gessit usque ad exeuntem annum 1982. Die 20 decembris eiusdem anni in Vice-Praesidem Commissionis nominatus est Aemilius Eid, Episcopus titularis Sareptae Maronitarum.

A secretis Commissionis constitutus est P. Ivan Žužek, Societatis Iesu sodalis, ab exordiis Pro-Secretarius, a die vero 22 octobris 1977 Secretarius.

Mandatum, Commissioni a Summo Pontifice concreditum, fuit funditus recognoscendi in luce imprimis Concilii Vaticani II decretorum Codicem Iuris Canonici Orientalis totum, tum in partibus iam editis tum in iis sectionibus, quae, etsi ad consummatum redactionis stadium a praecedenti Commissione perductae, promulgatae nondum erant.

Summus Pontifex, Paulus VI, in sollemni inauguratione laborum Commissionis, in Sixtino Sacello die 18 martii 1974 habita, « Magnam Chartam » totius itineris recognitionis firmiter constituit ac praeclaris verbis illustravit. Duplicem praeprimis curam Summus Pontifex a tota Commissione expostulabat, ut videlicet ius canonicum orientalium Ecclesiarum catholicarum et secundum mentem Patrum Concilii Vaticani II et secundum germanam orientalem traditionem recognosceretur.

De salute animarum, quae finis supremus uniuscuiusque ecclesiasticae regulae est, summopere sollicitus, Summus Pontifex in eodem sermone, salutarem atque novam ad vitam christianam instaurandam impulsionem, quam Concilium Vaticanum II  pro universa Ecclesia exoptaverat et promoverat, singulariter suffulsit. Etenim, praecepit, ut Codex hodiernae vitae postulatis atque veris temporum et locorum condicionibus, quae continenter et celerrime mutantur, responderet, cohaerentiam et concordiam cum sana traditione servaret, atque insimul illi peculiari muneri, quod ad christifideles orientalium Ecclesiarum spectat, « omnium christianorum unitatem, orientalium praesertim, fovendi iuxta principia decreti . . . De oecumenismo » (OE 24) admodum consonus esset.

Plenarius Coetus Membrorum Commissionis, diebus 18-23 martii 1974 coadunatus, in quo Summi Pontificis munifica voluntate etiam omnes Consultores Commissionis necnon quidam Observatores Ecclesiarum orientalium acatholicarum suas partes, voto deliberativo excepto, habebant, principia quaedam, quibus Consultores Commissionis in variis « coetibus a studiis » in schematibus canonum componendis manu duci deberent, unanimo fere suffragio approbavit.

Inter haec principia, quae, tribus linguis exarata, in actis Commissionis (Nuntia 3), ex integro publici iuris facta sunt, praecipua fuerunt: 1) quae de unico Codice pro omnibus Ecclesiis orientalibus tradita sunt, unico patrimonio sacrorum canonum prae oculis habito, etiam cum hodiernis vitae adiunctis omnino congruant; 2) indoles Codicis sit vere orientalis, nempe consentanea sit postulatis Concilii Vaticani II de propriis disciplinis orientalium Ecclesiarum servandis « utpote quae veneranda antiquitate commendentur, moribus suorum fidelium magis sint congruae atque ad bonum animarum consulendum aptiores » (OE 5), proindeque Codex exprimat disciplinam, quae sacris canonibus atque consuetudinibus omnibus Ecclesiis orientalibus communibus continetur; 3) omnino consonus sit Codex peculiari muneri, Ecclesiis orientalibus catholicis a Concilio Vaticano II concredito, omnium christianorum, orientalium praesertim, unitatem fovendi iuxta principia decreti Concilii « De oecumenismo »; 4) indolis sit Codex, ut par est, iuridicae : qua re singularum personarum physicarum et iuridicarum iura et obligationes inter se necnon erga societatem ecclesiasticam indubie definiat ac tueatur; 5) praeterquam iustitiae in ipsa legum formulatione ratio in Codice habeatur caritatis et humanitatis, temperantiae ac moderationis, ad salutem animarum cura pastorali maxime fovendam, neque proinde normae stricto iure servandae imponantur, nisi quae a bono communi et disciplina ecclesiastica generali expostulentur; 6) « subsidiarietatis », ut aiunt, principium in Codice servetur, unde nonnisi illas leges contineat, quae omnibus Ecclesiis orientalibus catholicis, Supremi Pastoris universae Ecclesiae iudicio, communes esse debere censentur, ceteris quibuscumque singularum Ecclesiarum iuri particulari demandatis.

Quod ad ordinationem systematicam Codicis attinet, imprimis animadvertendum est, Codicem Iuris Canonici Orientalis, Commissioni in recognitionem concreditum, iterato studio ab utraque praecedenti Commissione, inde ab anno 1929, peracto, voluntate Summorum Pontificum, Pii XI et Pii XII, non in libros, Codicis latinae Ecclesiae instar, sed in viginti quattuor titulos ordinatum esse. Etenim Pius XI, die 8 februarii 1937, expresse decrevit, ut Codex in titulos systematice ordinaretur. Pius XII vero, in audientia diei 26 decembris 1945 (cfr. Nuntia 26, pp. 82-83), ordinationem in viginti quattuor titulos, sibi ex sua personali opera in Commissione peracta ante sui in Summum pontificatum electionem ac deinceps ex toto labore Commissionis sua assidua et constanti cura prosequendo, pernotam, quibusdam sectionibus Codicis ex uno titulo in alium ab eodem Pontifice translatis, approbavit in forma a Cardinalibus Membris Commissionis, in Plenario Coetu diei 20 novembris eiusdem anni coadunatis, unanimiter rata et accepta.

Nulla gravis ratio erat cur systematica haec ordinatio a Summis Pontificibus inducta in discrimen vocaretur. Quinimmo coetus a studiis Consultorum Commissionis, ad id congregati, hanc eandem ordinationem non uno conspicuo argumento, hodiernis etiam vitae adiunctis congruo, suffragati sunt. Qua de re Episcopus Myroslaus Stephanus Marusyn, Vice-Praeses Commissionis, ad Synodum Episcoporum anno 1980 planis verbis rettulit. Organis consultationis haec ordinatio placuit, voces contrariae fere nullae fuerunt. Membra Commissionis vero, in Plenario Coetu mense novembri 1988 coadunata, hanc ordinationem ad normam « Ordinis procedendi » approbaverunt.

Codicis, a Commissionis Consultoribus recogniti, primus textus sex annorum spatio confectus est. Consultores, in decem a studiis coetibus constituti, operam suam strenue navarunt, fere centies in diuturnis, plerumque quindecim dierum, conventibus congregati.

Hic textus, opportune in octo schemata distributus, variis temporibus Summo Pontifici tradebatur ad beneplacitum obtinendum, ut ad Organa consultationis mitti posset, nempe ad totum orientalium Ecclesiarum catholicarum Episcopatum, ad Romanae Curiae Dicasteria, ad Urbis studiorum superiorum Athaenea necnon ad Superiorum generalium Uniones religiosorum. Haec Organa rogata sunt, ut intra tempus sex mensium ad singula schemata, subinde missa, suas animadversiones sententiasque exprimerent.

En ordo schematum, quae ad Organa consultationis missa sunt: mense iunio 1980 « Schema canonum de cultu divino et praesertim de sacramentis »; mense decembri 1980 « Schema canonum de monachis ceterisque religiosis necnon sodalibus aliorum institutorum vitae con- secratae »; mense iunio 1981 « Schema canonum de evangelizatione gentium, magisterio ecclesiastico et oecumenismo »; mense septembri 1981 « Schema canonum de normis generalibus et de bonis Ecclesiae temporalibus » et « Schema canonum de sanctionibus poenalibus in Ecclesia »; mense novembri 1981 « Schema canonum de clericis et laicis »; mense februario 1982 « Schema canonum de tutela iurium seu de processibus »; mense octobri 1984 « Schema canonum de constitutione hierarchica Ecclesiarum orientalium ».

Nihil amplius quam animadversionum, quae ad Commissionem pervenerunt, magna moles, ingens pondus ac argumentis probata gravitas indolem collegialem recognitionis Codicis ostendit. Totus Episcopatus orientalium Ecclesiarum catholicarum ceteraque Organa consultationis pervalidam et praegravem operam ad Codicem recognoscendum contulerunt. In re etiam animadvertendum est, praedicta schemata publici iuris facta esse eo consilio, ut quae in Commissione gererentur in aperto essent atque ut omnes, praesertim iuris canonici periti, suam mentem pandere ac ita ad bonum exitum Codicis conferre possent.

Omnes animadversiones, nulla excepta, ordinatim digestae, coetibus specialibus a studiis denuo ad recognitionem iuxta placita Organorum consultationis diligenti studio peragendam commissae sunt. In his coetibus Consultores Commissionis et nonnulli alii viri peculiari peritia praediti in materiis, de quibus agebatur, textum Codicis iterum recognoverunt. Textus ita denuo recognitus ex relationibus in Commissionis actis per ephemeridem Nuntia publici iuris factis apparet.

Retractata schemata, in unicum textum triginta titulorum opportune digesta, speciali coetui a studiis, « De coordinatione » vocato, concredita sunt. Huius coetus fuit Codicis internam cohaerentiam et unitatem curare, discrepantias atque ambiguitates evitare, terminos iuridicos quatenus fieri poterat ad univocam significationem reducere, repetita minusque congrua tollere atque orthographiae necnon interpunctionis constanti usui providere.

Mense octobri 1986 « Schema Codicis Iuris Canonici Orientalis » typis impressum, Summo Pontifici oblatum est, qui mandavit, ut id die 17 eiusdem mensis, festo sancti Ignatii Antiocheni, examinis et iudicii gratia ad Commissionis Membra mitteretur.

Membrorum Commissionis animadversiones, opportune ordinatae, examini specialis coetus a studiis Consultorum, « De expensione observationum » nuncupati, qui bis per quindecim dies coadunatus est, subiectae sunt. Huius coetus fuit, animadversionibus mature perpensis, idoneas emendationes textus canonum proponere aut, in casu retentionis textus, rationes exponere, quae animadversiones, de quibus agebatur, acceptandas non esse suadebant. Animadversiones simul cum votis huius coetus, in unum fasciculum collectae, ad Membra Commissionis mense aprili 1988 transmissae atque in Plenario eiusdem Commissionis Conventu, qui aliquot post menses habitus est, Commissionis Membrorum examini et iudicio subiectae sunt.

Interim « Coetus de coordinatione », qui numquam ab opere destiterat, plurimas emendationes proposuit, in textum canonum introducendas, scribendi rationem plerumque respicientes; aliquas vero, quae substantiam canonum afficiebant, censuit « ex officio » esse faciendas, ut absoluta congruitas inter canones serveretur et lacunae iuris, quatenus fieri poterat, aptis normis implerentur. Haec omnia, simul collecta et ad Membra Commissionis mense iulio 1988 transmissa, eorundem iudicio ac examini subiecta sunt.

Conventus Plenarius Membrorum Commissionis, de mandato Summi Pontificis convocatus, ut suffragiis deliberaret, num totus recogniti Codicis textus dignus haberetur, qui Summo Pontifici quamprimum traderetur et tempore et modo, quae sibi viderentur, promulgeretur, in aula « Bologna » Apostolici Palatii a die 3 ad diem 14 novembris 1988 celebratus est. In hoc conventu de quaestionibus, quae per petitionem quinque saltem Membrorum Commissionis propositae sunt, disceptatio instituta est. Suffragatio schematis Codicis definitiva, ad placita Membrorum Commissionis de singulis titulis separatim facta, hunc exitum habuit: omnes tituli parti maiori Membrorum placuerunt, plerumque fere unanimiter.

Schema novissimum, iuxta placita Membrorum Commissionis emendatum atque titulo « Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium » ornatum, in decem exemplaribus arte « informatica », quam vocant, reproductum, Summo Pontifici die 28 ianuarii 1989, cum petitione, ut id promulgaretur, traditum est.

Summus Pontifex autem, per Seipsum, adiuvantibus quibusdam peritis atque auditis Vice-Praeside et Secretario Pontificiae Commissionis Codici Iuris Canonici Orientalis Recognoscendo, hoc Schema novissimum Codicis recognovit, typis mandari iussit, ac denique die 1 octobris 1990 decrevit novum Codicem promulgandum esse die 18 eiusdem mensis.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 11, pp. 1047-1060

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana