Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAFIENSIS*

IN NIGERIA  NOVA CONDITUR DIOECESIS LAFIENSIS

 

Petitum est nuper ut e divisis Makurdensi et Iosensi Ecclesiis nova in Nigeria constitueretur dioecesis ad aptius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium ibidem commorantium. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui. Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque eorum, quorum interest, votis, admotae postulationi concedendum esse putarunt. Nos igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Makurdensi separamus territorium regionis civilis, quae patrio sermone nuncupatur Nasarawa, cum decem locis « Local Government Areas », videlicet Karu, Keffi, Lafia, Obi, Awe, Doma, Nasarawa, Toto, Keana et Kokana; ab archidioecesi autem Iosensi seiungimus tres « Local Government Areas », videlicet Akwanga, Nasarawa Eggon, Wamba; ex iisque novam condimus dioecesim Lafiensem, quam metropolitanae Sedi Abugensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Lafia atque templum ibidem situm, Deo in honorem sancti Villelmi dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Osvaldo Padilla, Archiepiscopo titulo Piensi et in Nigeria Apostolico Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam Congregationem remittendi. Hanc denique Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 2, p. 83

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana