Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VICTORIENSIS DE CONQUISTA*

IN BRASILIA CONSTITUITUR NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
VICTORIENSIS DE CONQUISTA, CUIUS METROPOLITANA
ECCLESIA ERIT SEDES EIUSDEM NOMINIS

 

Sacrorum Antistites Conferentiae Episcoporum Brasiliae maiori spirituali Christifidelium bono studentes consulere, ab hac Apostolica Sede unanimo consensu postulaverunt ut, dismembrato territorio Provinciae ecclesiastieae Sancti Salvatoris in Brasilia, quae multitudine civium ac numero dioecesium suffraganearum eminet, nova Provincia ecclesiastica Victoriensis de Conquista nuncupanda constitueretur. Nos vero pro gravissimo, quo fungimur, munere solliciti de cunctis particularibus Ecclesiis deque omnium animarum salute, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda, Archiepiscopi titulo Cannensis et in eadem Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. Victoriensem de Conquista episcopalem Sedem a metropolitico iure Ecclesiae Sancti Salvatoris in Brasilia seiungimus et ad gradum archiepiscopalis metropolitanae Sedis evehimus, cui proinde iura et privilegia cuncta conferimus, quibus ceterae metropolitanae Sedes ad normam iuris fruuntur. Nova condita provincia ecclesiastica Victoriensis de Conquista efformabitur metropolitana Ecclesia eiusdem nominis atque dioecesibus Spelaeopolitana a Bono Iesu, Caëtitensi, Iequieana et Liberationis Marianae, hactenus ad provinciam ecclesiasticam Sancti Salvatoris in Brasilia spectantibus. Insuper Victoriensem de Conquista pro tempore sacrorum Antistitem archiepiscopali dignitate augemus et gradu Metropolitae insignimus iuribus ac privilegiis cumulatum, quae in catholico orbe sunt secundum canones Iuris Canonici ceteris metropolitis, dum aequalibus etiam officiis cumulamus oneribusque obstringimus quibus illi quoque gravantur. Praeterea Sedis Victoriensis de Conquista praesulem, Venerabilem Fratrem Geraldum Lilium Rocha, hoc ipso die a dioecesi Colatinensi ad hanc Ecclesiam Victoriensem de Conquista translatum, ad archiepiscopalem dignitatem et gradum Metropolitae promovemus, quem iuribus quoque exornamus ac privilegiis, quibus potiuntur alii metropolitae, at oneribus similiter nectimus et officiis, quibus illi itidem subiacent. Quae praescripsimus committimus perficienda memorato Venerabili Fratri Alfio Rapisarda, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates quemlibet alium delegandi virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito mittendi sincerum exemplar actus effectae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo sexto mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo secundo, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
IOANNES B. card. RE
     Congr. pro Episcopis Praef.

                                                    

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Tharcisius Nardi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 252-253

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana