Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRO NOSTRO

REGIONES CIVITATIS BENINENSIS ET TOGANAE SEIUNGUNTUR
AB APOSTOLICA NUNTIATURA ABIDIANENSI ET AD ACCRAËNSEM ADICIUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pro Nostro mullere Patris et Pastoris universae Ecclesiae, intenti quidem ad singulas etiam partes eius ubique terrarum patentes, rati sumus omnia loca, quae finibus Beninensibus atque Toganis continentur, esse a superiore Nuntiatura Apostolica abstrahenda aliique Nuntiaturae assignanda. Hac de causa, Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide in consilium opportune adhibita beneque re considerata, hasce Nos per Litteras, de plenitudine potestatis Nostrae datas et expeditas, regiones quas diximus Civitatis Beninensis et Toganae ab Apostolica Nuntiatura Abidianensi seiungimus easdemque ad Apostolicam adicimus Nuntiaturam Accraensem. Haec edicimus et statuimus praesentesque Litteras volumus, contrariis minime obstantibus, firmas, ratas et efficaces esse tam nunc quam in posterum suosque effectus omnes semper sortiri et assequi necnon plane illis suffragare quorum intererit iisve qui id sua interesse contendere poterunt. Irritum autem iam nunc et inane fieri declaramus, si quidquam secus super his a quovis qualibetve de potestate aut scienter aut imprudenter attentare contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II menses Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana