Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI A PUERIS

CHRISTI MATER SUB TITULO «IMMACULATUM COR  BEATAE MARIAE VIRGINIS»
CONFIRMATUR PATRONA DIOECESIS SINCELEIENSIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui a pueris, ac fere ab ipsa nativitate sincero ac tenero amore in beatissimam Virginem Mariam, Christi Matrem, affecte sumus, occasionem Eius cultus augendi, gloriae amplificandae, propagandi honoris omittimus numquam. Nam post Christum, adorandum Dei Filium, in nullo spes nοstrae certius collocantur, quam in illa, matre, praesidio ac tutela filiorum suorum fideli. Quam ob rem, cum clerus populusque dioecesis Sinceleiensis almam Christi Matrem sub titulo «Immaculatum Cor Beatae Mariae Virginis», in quam antiqua religione singulari modo feruntur, sibi Patronam elegerint idque Venerabilis Frater Felix Maria Torres Parra, eorum Episcopus, rite probaverit, Nos comperto rem ad iuris praescriptum actam esse, libenti animo quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de re statuerit, confirmamus, pro certo habentes, fore ut pietas, amor ac dilectio populi erga tantam Matrem augeantur. Nihil enim tam prodest ad mores tutandos, virtutem confirmandam, quam caelestis Matris studium atque contemplatio. Placet ergo Beatam Virginem Mariam, eo titulo quem memoravimus, dioecesis Sinceleiensis Patronam esse, dici, et invocare, factis iuribus ac liturgicis privilegiis, iuxta rubricas consequentibus. Contraries nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii, anno MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana