Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PERGRATUM NOBIS

TEMPLUM SANCTI ADALBERTI SACRUM IN DIOECESI GRANDORMENSI
AD PAROECIAM PERTINENS EO IPSIUS NOMINE APPELLATAM
ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Pergratum Nobis est novisse, tam templum Sancto Adalberto dicatum quam paroeciam hoc ipso nomine appellatam, quae Grandormensis dioecesis sunt propria, haud levi momento esse aestimanda. Talis paroecia, ex qua aliae ortae sunt quattuor, ceterarum illius dioecesis omnium est vetustissima; eius autem templum, annο MCMXIII consecratum, structurae antiquae genus refert et pulchritudinem. At, quod plus interest, tum presbyterorum provida sollertique industria tum Christifidelium opera isthic crescere hoc tempore videntur incepta Christianae progressioni fovendae accommοdata. Quae quam maxime provehere cupientes, preces putavimus audiendas, quibus Venerabilis Frater Iosephus M. Breitenbeck, Episcopus Grandormensis, suo ipsius suique cleri ac sacri gregis nomine haud iter pridem petiit, ut illius paroeciae templum, quod diximus, titulo Basilicae Minoris honoraretur. Nos igitur, mentem Nostram ad utilitatem Christifidelium intendentes, idem autem sentientes de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino Nobis propositi, quam ratam habemus, summa potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modem id templum in memorata paroecia Grandormensis dioecesis exstans Sanctique Adalberti sacrum ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus cunctisque exornamus iuribus et liturgicis concessionibus, quae ad omnia huius ordinis templa pertinent; mandantes ut, quae per Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum, statuta sunt, ea serventur. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Augusti, anno MCΜLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a Publicis Ecclesiae Negotiis



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana