Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PROPRIUM SEMPER

TEMPLUM S. ANNAE IN GÓRA ŚW. ANNY, IN DIOECESI OPOLINIENSI,
IN FINIBUS POLONIAE, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Proprium semper fuit Romanorum Pontificum, ut quidquid sinceram in pectoribus pietatem aligere, alere, accumulare posset tum erga Deum, tum erga eius Matrem, tum erga alios Sanctos, id impigre aut agerent, aut fieri curarent. Aucta enim fides et religio non modo in Dei altissimi gloriam cedere consuevit, sed etiam in christiani populi utilitatem, utpote quae fidelium animos ad honesta quaeque movere soleat. Qua re, cum Venerabilis Frater Alfonsus Nοssοl, Episcopus Opoliensis in Polonia, sive suo sive clerique populique nomine, ab hac Apostolica Sede petierit ut templum S. Annae in «Góra św. Anny», in sua dioecesi situm, ad honorem Basilicae Minoris evelieremus. Nοs ratione quidem habita tum Eius cui aedes illa sancta dicata est, tum mοmenti ipsius templi: est enim antiquitate, arte, historia ad laudem insigne, bene fieri censuimus, si admotae expostulationi concederemus. Que cum ita sint, id probantes quod hac de re Sacra Congregatio de Sacramentis et Cultu Divino statuerit, factis a Nobis facultatibus, templum S. Annae in «Góra św. Anny», de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris insignimus, cum iuribus atque liturgicis privilegiis debitis, modo ea servata sint, quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris» poscit, die sexto mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII, factum. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, occasione capta, tum Venerabili Fratri Episcopo Opoliensi, tum eius gregi fidelium, Nobis carissimo, omnia a Deo pietatis atque prosperitatis dona expetimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatοris, die XXVII mensis Martii, anno MDCCCCLXXX, Pontificatus Nostri altero.

CAROLUS Card. CONFALONIERI, Sacri Collegii Decanus

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana