Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IDCIRCO POTISSIMUM

AEDES CATHEDRALIS ARCHIDIOECESIS MARINGAENSIS
TITULO COHONESTATUR BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Idcirco potissimum aedes cathedralis nova iunioris Archidioecesis Maringaensis amplo quidem locorum spatio magnoque artis sacrae ornamento constructa est nuperius ac nuperrime cοnsecrata ut ineunte communitatis eiusdem ecclesiali aetate sit ipsa veluti princeps ibi sedes catholicae pietatis spiritalisque aedificationis, sit insuper meta christifidelium peregrinatorum unde scilicet caelestia meditantes aeternam Regni Dei gloriam cogitent adfectent praegustent. Idcirco etiam templum mirabile illud Virgini Mariae sub titulo pulcherrimo Dominae Nostrae a Gloria principio est dedicatum. Ut autem huic suo spiritali magis responderet proposito et fini, maiore pariter dignitate liturgica insignire aedem illam augerique censuit Venerabilis Frater Iacobus Aloisius Coelho, Archiepiscopus ipse Maringaensis, in primis sane decere; quod et beneficium, concinentibus cunctis quorum intererat, ab hac poposcit Apostolica Sede: titulum nempe Basilicae Minoris. Arbitrati vero Nos decus tale ac privilegium complures posthac incitare posse atque adiuvare fideles ad quaerendum ante omnia gloriosum Regnum Dei eiusque divitias aeternas secundum Beatissimae Dei Genetricis exemplar, obsequimur libenti animo Praesuli rem usquequaque congruam expetenti ac de Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino sententia apostοlicaeque Nostrae plenitudine potestatis, harum porro litterarum vi, statuimus ut templum quod memoravimus Deo sacratum in honorem Beatae Mariae Virginis, vulgo invocatae «Nossa Senhora da Glória», intra Maringaensis dicionis fines legitime ad titulum provehatur et dignitatem Basilicae Minoris, universis simul additis iuribus ac praerogativis quae aedibus eodem hoc honestatis nomine conveniunt. Praecipimus autem ut singula decreta eisdem de rebus observentur. Contrariis quibuslibet haudquaquam obstantibus rebus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Ianuarii, anno MCMLXXXII Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana