Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUICUMQUE VITAE

SANCTUS MARTINUS DE PORRES PATRONUS PRAECIPUUS
PERUVIANORUM ADMINISTRORUM PUBLICAE TUTELAE
DEDITORUM SANITATIS OFFICIO CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quicumque vitae curriculum operaque Sancti Martini de Porres, Peruvianae Nationis, vel breviter etiam consideravit, facile is simul deprehendet eundem illum virum non tantum Deum bonorum omnium summum more heroum dilexisse, verum proximos quoque praesertim infirmos sic ut semet ipsum amavisse. Hoc intimis iam pridem animis persentientes ministri Publicae Securitatis curae sanitatis addicti in Peruvia peculiari necnon adsiduo cultu prosequuntur Sanctum illum, quippe qui in aegrotis adiuvandis sustentandisque flagranti eminuerit caritate. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Alcides Mendoza Castro, Archiepiscopus titulo Pederodianensis atque Vicarius Castrensis in Peruvia, ipsorum tutorum Publicae Securitatis in eo genere navitatis elaborantium vota studiosa excipiens probaverit electionem Sancti Martini de Porres in proprium Patronum apud Deum petieritque ut tum electio tum a se facta probatio confirmaretur ad normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub numero 30, Nos ipsi futurum certius esse arbitrati ut hac re ministrorum pietas interior erga suae nationis Sanctum eximium crescat atque caritas similiter exterior erga aegrotantes plurimum ex dato exemplo augescat, omnia ac singula quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divinο hoc in negotio egit rata omnino habemus et firma. Comperto igitur electionem ac probationem ad regulam iuris esse peractam, placet Sanctum Martinum de Porres Patronum praecipuum Peruvianorum administrorum publicae tutelae deditorum Sanitatis Officio in Re Publica Peruviae esse semperque deinceps honorari, contrariis quibuslibet haudquaquam obstantibus. Haec autem quae per Litteras Nostras statuimus vim suam volumus exserere effectusque omnes sive in praesens sive in posterum tempus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Aprilis anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana