Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD URBES

BEATA VIRGO MARIA, SUB TITULO «OUR LADY OF THE CANDLES»
 CONFIRMATUR PATRONA PROVINCIARUM ECCLESIASTICARUM
CAPICENSIS ET IARENSIS, IN INSULIS PHILIPPINIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quod urbes, ecclesiasticae Provinciae sanctοs caelites sui Patronos deligant, quibus protegentibus terrestre hoc iter tutius ad aeterna limina faciant, gratum Nobis, qui pernovimus quantis undique mortales cingantur periculis; quod autem Mariam, venerandam Christi Matrem, cerusse suae Patronam adoptent, hoc sane gratissimum, sive ob honorem, quo illa beata Mater afficitur, sive ob dona atque beneficia quae inde in populos manant. Qua re, cum Venerabiles Fratres Antonius F. Frondosa, Archiepiscopus Capicensis, et Artemius G. Casas Archiepiscopus Iarensis, una cum suarum Provinciarum Episcopis electionem B.M.V. sub titulo populari «Our Lady of the Candles» tamquam caelestis Patronae apud Deum regionis v. d. «Western Visayas» probaverint; atque vota cleri populorumque suorum referentes petierint electionem ac probationem a se factam a Nobis confirmari; Nos, fore confisi ut concessa res pietatem Deum eiusque almam parentem accendat in pectoribus, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, cui potestatem fecimus, statuit, quam aequo animo postulates concedimus. Qua re, placet Beatam Mariam Virginem, sub titulo «Our Lady of the Candles» esse et haberi Patronam regionis vulgo «Western Visayas» in Provinciis ecclesiasticis Iarensi atque Capicensi, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis iuxta rubricas consequentibus, ad normam scilicet «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, Deum precamur, ut quod egimus fons sit omnibus atque origo gratiarum.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXi mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana