Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MARIAM VIRGINEM

SINITUR IMAGO B. V. M. QUAE EST IN PAGO KRYPNO,
ARCHIDIOECESIS VILNENSIS IN BIAŁYSTOK, CORONARI

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Mariam Virginem, castissimam Christi Matrem atque florem convallium pulcherrimum, fuisse ubique tot per saecula summa religione veneratam, cum cetera multa, tum etiam aedes, eius nomini sacrae ostendunt, atque imagines christianum orbem stellantes. Inter has vero est antiquissima illa beatae Matris effigies annumeranda, cara Polonis, quae in pago vulgo Krypno, in archidioecesi Vilnensi, multis iam saeculis a popolo pie sancteque colitur. Ad eam enim subeunt turmae fidelium filiorum more precantium; ab illa innumera beneficia ac prodigia manarunt, ut memoriae mille testantur; illam tota regio veneratur, sic ut nati parentem, non sine magno fidei emolumento atque incremento pietatis. Ceterum tot in adversis sanctissima Mater, in illo imagine picta, fons fuit omnibus solatii et consolationis. Qua re, cum Venerabilis Frater, Eduardus Kisiel, Episcopus titulo Limatensis, idemque Administrator Apostolicus archidioecesis Vilnensis in Białystok, in Polonia, ab hac Apostolica Sede petierit, etiam e cleri atque populi sententia, ut Imago sancta, de qua est sermo institutus, Nostro Nomine et auctoritate pretioso diademate redimire posset, Nos, re bene considerata, rati posse id cultum et amorem augere erga caelestem Reginam, libenter concedimus ut Venerabilis Frater Eduardus Kisiel, seu quem ipse delegaverit, Imaginem B. M. V. quae Krypni colitur, Nostro nomine et auctoritate coronet sic ut petitum est, sollemni ac stata caerimonia, quo die velit. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae agimus, tum sacro gregi tum piissimo eius Pastoris prosit.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana