Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES NUCERINI

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAM POPULUS «SANTA MARIA
DELLA PURITÀ» NUNCUPAT, IN TEMPLO MONASTERII CARMELITARUM
 EPISCOPALIS URBIS NUCERINAE PAGANORUM OBSERVATA, PRETIOSO
 DIADEMATE REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMME PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles Nucerini Paganorum ac praesertim sodales saecularis Instituti cui nomen vulgo «Pia Unione Ammalati Cristo Salvezza» peculiari cultu venerantur imaginem Beatae Mariae Virginis «Santa Maria della Purità» appellatae quae decimo septimo saeculo, rogante moniali Venerabili Seraphina a Deo, Carmelitis Sororibus in eadem urbe episcopali degentibus donata fuit a Praeside Camerae Neapolitani Regis. Hoc igitur anno cum, ut allatum est, ter centenaria ibidem agantur sollemnia, Venerabilis Frater Iolandus Nuzzi, Episcopus Nucerinus Paganorum, datis litteris die XVI mensis superioris Aprilis, cleri populique sui referens vota, a Nobis enixe postulavit ut illa clarissima imago Nostro nomine et auctoritate pretioso posset diademate coronari. Nos vero singulare benevolentiae Nostrae documentum isti dilectae communitati cupientes largiri, per has Apostolicas Litteras Venerabili Fratri Nostro Iosepho S. R. E. Cardinali Casoria, Praefecto Sacrae Congregationis pro Sacramentes et Cultu Divino, eas partes libentes committimus ut imagine Beatae Mariae Virginis, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretiosam impοnat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Minime autem dubitamus quin concessus honor in religionis bonum inque populi spirituale emolumentum bene vertat; pariterque fore confidimus ut eius loci incοlae, quin immo totius Nucerinae Paganorum dioecesis fideles ad gloriosam Dei Genetricem colendam magis usque infiammentur atque novis vinculis cum hac beati Petri Sede, omnium Ecclesiarum Matre, coniungantur. Contrariis quibusvis rebus neutiquam obsistentibus. Ceterum, capta occasione, Deum eiusque castissimam Matrem in vota vocamus ut tum Venerabilem Fratrem Nostrum Iosephum S. R. E. Cardinalem Casoria aequissimis respiciant oculis, tum Venerabilem Fratrem Nucerinum Paganorum Antistitem clerumque populumque Nobis carissimos donis omne genus accumulent.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii, anno Iubilaei reparatae salutis MCMLXXXIII, Pοntificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana