Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTAE UTILITATI

SANCTA ANNA, B. M. V. GENETRIX, CASERTANAE
CIVITATIS CAELICA PATRONA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. Quantae utilitati Populo Dei fuerit Sanctorum cultus in eosque pietas etiam ecclesialis communitas Casertana probe novisse videtur. Illa enim non solum Sanctum Sebastianum apud Deum Patronum ab immemorabili, verum etiam Sanctam Annam, B. M. V. genetricem, saeculari iam consuetudine tamquam caelestem Patronam notabili venerationis cultu prosequitur. Hac de causa venerabilis Frater Vitus Roberti, Archiepiscopus-Episcopus Casertanus, communibus cleri populique votis auditis, electionem, ab antiquo quidem habitam et in praesentia firmissime renovatam, Sanctae Annae ut civitatis Casertanae apud Deum Patronae rite sua auctoritate approbavit nuperque ab Apostolica hac Sede ut eiusmodi electio confirmaretur poposcit. Nos igitur de sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, quam ratam habemus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae, cum res sint ad statutum ius peractae, Sanctam Annam, Beatae Mariae Virginis genetricem, civitatis Casertanae apud Deum Patronam confirmamus, cunctis adiectis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum memoratae Sacrae Congregationis Instructionem «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub n. 30. Contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus. Volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et in posterum effectus habeant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana