Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA ILLA

ECCLESIA ABBATIALIS FERIGOLETENSIS, IN GALLIA,
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS DECORATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa aedes, quam Canonici Regulares Ordinis Praemonstratensis in archidioecesi Aquensi ritibus ac adsiduis caerimoniis exornant, quaeque Ecclesia abbatialis Ferigoletensis exstat, merito ob structurae genus et potissimum ob religionis cultum praedicatur. Provido igitur consilio Reverendissimus Pater Ioannes-Marcus Vaillant, O. Praem., Abbas Ferigoletensis, atque Venerabilis Frater Bernardus Panafieu Archiepiscopus Aquensis petierunt ab Apostolica Sede ut eadem ad Basilicae Minoris eveheretur gradum et dignitatem, plane cοnfisi fore ut non parva exinde proveniret christiani populi coetibus utilitas. Quibus precibus libenti animo obsecundantes Nos e Sacrae Congregationis pro Cultu Divino consultu deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi statuimus, ut templum quod diximus, in quo et cappella includitur nostrae Dominae de bono Remedio dedicata, titulum ac dignitatem Basilicae Minoris consequatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite debentur. Mandamus insuper ut ea ad amussim serventur, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII datum servanda sent. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iunii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana