Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI SANCTOS

TEMPLUM PAROECIALE QUOD IN LOCO WAN-CHIN SURGIT,
IN DIOECESI KAOHSIUNGENSI, IMMACULATAE CONCEPTIONI BEATAE
MARIAE VIRGINIS SACRUM, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui sanctos caelites, ut mos fert atque consuetudo catholicae Ecclesiae, semper coluimus: sunt enim Sancti amicissimi Dei hominumque Patroni, singulari tamen pietate beatam Mariam Virginem, Christi Matrem Sanctorumque Reginam, usquequaque prosecuti sumus et prosequimur, in qua, post Deum, unite christiani confidunt: est enim blanda ac sollicita omnium parens, quae filiorum preces et vota non spernit. Quare quotiens illius honoris causa agitur, semper amanter suscipimus. Cum ergo Venerabilis Frater Ioseph Cheng Tien-Siang, Archiepiscopus Episcopus Kaohsiungensis, suo ipsius nomine, itemque cleri atque populi, id ab hac Apostolica Sede petierit, ut templum paroeciale in loco Wan-Chin situm, atque Immaculatae Virginis Conceptioni sacrum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus: est enim aedes illa sacra, sive maiestate (etenim in publicis nationis monumentis annumerata est), sive, quod maius est, sincerae pietatis ornamento, eo honore digna; Nos, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, de re statuit, libentissimo quidem animo admotis precibus concedimus. Placet ergo templum beatae Mariae Virginis Immaculatae Conceptioni dicatum, paroeciae Van-Chinensis Sedem, in Dioecesi Kaohsiungensi, Basilicarum Minorum ordini accenseri, cum iuribus et privilegiis debitis, modo servata sint quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii, anno MDCCCCLXVIII datum, poscit. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXIIII, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana