Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ESSE MORTALES

BEATA MARIA VIRGO FATIMENSIS PATRONA DIOECESIS
FRANCISCOPOLITANAE (IN ARGENTINA) COMPROBATUR;
S. FRANCISCUS ASSISIENSIS, PATRONUS URBIS CAPITIS EIUSDEM DIOECESIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Esse mortales in hoc terrestri itinere innumeris obnoxios periculis, atque idcirco egere eos, praeter quam quod cauta prudentia, etiam sanctorum caelitum ope, id et omnibus Christifidelibus persuasum est, et maxime illis cognitum, qui divina dispositione in Ecclesia praesunt, id est Episcopis: omnibus enim usu fere cotidiano sciunt experti, quam proni ad mala sint homines, quantaque difficultate recte vivant. Qua motus consideratione Venerabilis Frater Augustinus Adolfus Herrera, Episcopus Franciscopolitanus, id ab Apostolica Sede petiit, ut beatissimam Virginem Mariam Fatimensem, quam populus illius regionis summa pietate prosequitur, ceu Patronam dioecesis confirmaret, S. Franciscum vero Assisiensem, cui cathedrale templum dicatum est, Patronum civitatis vulgo «San Francisco», quos clerus populusque tales elegissent, ipse probavisset, ad normam nempe Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30; Nos, explorato omnia fuisse ad iuris leges peracta, ac rati posse hoc beneficium nonnihil animos, fluxarum rerum amore raptos, ad aeterna erigere quae non pereunt, admotis praecibus libenter concedimus. Quo re, iis prοbatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino de re censuit, factis olim a Nobis potestatibus, placet beatissimam Virginem Fatimensem esse et haberi dioecesis Franciscopοlitanae Patronam, S. Franciscum autem Assisiensem Patronum civitatis eiusdem dioecesis capitis, factis scilicet iuribus et privilegiis Liturgicis consequentibus. Quod tum sacro Praesuli, tum eius gregi sit felix. Cοntrariis nihil obstantibus.

Daturo Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana