Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUONIAM INTER

IN REPUBLICA GUINEANA BISSAVIENSI
APOSTOLICA NUNTIATURA CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quoniam inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Guineanam Bissaviensem publicae amicitiae ac necessitudinis rationes feliciter sunt initae, Nobis peropportunum est visum in eadem Natione Apostolicam Nuntiaturam constituere. Summa igitur Nostra potestate, harum Litterarum virtute, apud Civitatem Guineanam Bissaviensem Nuntiaturam Apostolicam constituimus eidemque omnia et singula officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt, deferimus certa spe freti hoc Nostrum consilium tum Christifidelium in ea degentium bono tum utriusque partis utilitati esse profuturum. Haec dicimus, statuimus decernentes ut praesentes Litterae, in modum Brevis Maioris expeditae, nunc et in posterum firmae, validae atque efficaces permaneant ac suos plenos et integros effectus obtineant. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Iulii, anno MCMLXXXVI, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana