Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

INDUITE VOS*

VENERABILI DEI SERVAE MATHILDI A SACRO CORDE TÉLLEZ ROBLES
 BEATORUM CAELITUM STATUS HONORESQUE TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem» (Col 3, 12).

Fideliter profecto hae Pauli apostoli voces in vita moribusque complentur Venerabilis Servae Dei Mathildis a Sacro Corde Téllez Robles quae nempe Iesum Christum medium sui amoris punctum effecit ipsumque proprii spiritalis aedificii angularem lapidem, cum dedito atque indiviso animo famularetur et studiose omnino operaretur orphanis suscipiendis, aegris adiuvandis, humana et christiana mulierum progressione fovenda, operibus paroecialibus diligentia sua sedulo provehendis.

Haec Domini sponsa die XXX Maii mensis anno MDCCCXLI in loco Robledillo de la Vera nuncupato (provinciae Cacerensis dioecesis vero Placentinae in Hispania) est iis parentibus nata a quibus solida ipsi data est religiosa formatio. Anno circiter suo decimo una cum universa domo consedit apud « Béjar » Salmanticae ubi perceptis Eucharistiae et Confirmationis Sacramentis suam etiam christianam perfecit initiationem. Adulescens adhuc incitationem percipiebat ut arctiorem coniunctionem excoleret cum Domino seseque indigentibus committeret. Intravit proinde Consociationem «Filiarum Mariae» ac munus valetudinariae intra Conferentias sancti Vincentii de Paul.

Cum ad vitam consecratam ipsius denique maturuisset vocatio, primam patris repugnantiam superavit qui nempe sollicitabatur ob adiuncta valde clericis adversa, quibus illo tempore Hispania erat obnoxia. Comprobata vero maximae egestatis condicione necnon exclusione quorundam ea in societate, ubi vivebat, tum etiam tristissima morum et victus abiectione multorum iuvenum iam cogitabat religiosum condere Institutum praesertim adorationi Eucharisticae dedicatum atque opitulationi aegrorum et exclusorum iuvenumque pauperum et afflictorum. Moderatore spirituali consentiente et auctoritatibus ecclesiasticis annuentibus novum illud die XIX mensis Martii anno MDCCCLXXV iniit opus. Inauguratione vero instante septem ex octo sociis, quae principio eidem incepto dederant nomen, Servam Dei deseruerunt quae tamen viam percurrere perrexit quam illi indicaverat Dominus.

Unacum prima socia sua, Maria Briz, habitum induit religiosum die XX mensis Ianuarii anno MDCCCLXXVII. Subsequenti dein anno sese transtulit communitas ad locum Don Benito provinciae Badajoz ubi canonico modo est novitiatus institutus. Dioecesanam approbationem impetravit Institutum anno MDCCCLXXXIV, nomine addito « Amantium Iesu ac Filiarum Mariae Immaculatae ». Religiosam professionem postmodum nuncupavit Serva Dei atque operi illi stabiliendo se devovebat, quod per varia Hispaniae disseminabatur iam loca.

Magnae fidei mulier sine intermissione suae operam dabat sanctificationi suasque spiritales filias confirmabat per constantem ac laetam virtutum christianarum et religiosarum exercitationem. Consentiens plane cum iis omnibus quae praecepit Ecclesia de officiis animarum consecratarum propriis contendebat per preces et opera sua ut in hominum animis Regnum Christi constitueretur per omnesque terrarum propagaretur partes.

Revelatis veritatibus firmiter credebat, dum magisterii doctrinis adhaerescebat propriamque spiritalem vitam per perpetuam ac fervidam nutriebat orationem. Peculiarem erga Eucharistiam sacram colebat pietatem: plurimum enim temporis traducebat Sanctissimum Sacramentum adorans qua ex contemplatione vires sumebat ut pro reliquis hominibus sese impenderet. Ferventem quidem alebat et verae filiae affectum in Sanctissimam Virginem quam in primis sub titulo invocabat Dominae Nazarethanae.

Materna usque cum sollertia sui Instituti curandis membris se tradebat incitabatque simul sorores suas illud ut facerent unde amorem a Christo erga homines demonstratum imitarentur: « Melius non poterit cor nostrum amore flagrans respondere Deo quam bene faciendo maximum in modum ». Superioribus subdita oboediebat ac regulam Instituti a semet ipsa prudenter sapienterque directi servabat. In Christi viis proprias suas diligebat spiritales filias, sobria semper et humilis. Paupertatem evangelicam laeta est amplexata sibi enim semper conscia solum Dominum esse illi revera necessarium quae toto animo sese ei concredit. Castitatis virtutem stricte semper custodivit.

Postquam ad Dei gloriam animarumque salutem est intento studio operata adque coniunctionem cum Christo ultimam sese praeparavit, convenit denique Eum die XVII mensis Decembris anno MCMII. Propter iam propagatam sanctitatis famam suscepta beatificationis et canonizationis est Causa anno MCMLXXIX, Processu cognitionali Placentino celebrato. Reliquis normis iuris rite expletis Nostro in prospectu prodierunt Decreta die XXIII mensis Aprilis anno MMII de heroico virtutum eius modo atque die XII mensis Aprilis anno MMIII super miraculo. Quocirca ritum beatificationis peragi censuimus Romae die XXI mensis Martii anno MMIV.

Hodie igitur adstante festiva celebrique Pastorum sacrorum et Christifidelium turma praenuntiatum exegimus ritum intra quem, ut adsolet, formulam ipsius Beatificationis Nobis proferre perplacuit, hanc videlicet: 

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Mediolanensis, Amadei Rodríguez Magro, Episcopi Placentini in Hispania, Emmanuelis Ureña Pastor, Episcopi Carthaginensis in Hispania, et Pauli Urso, Episcopi Ragusiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Aloisius Talamoni, Mathildis a Sacratissimo Corde Téllez Robles, Pietas a Cruce Ortiz Real et Maria Candida ab Eucharistia Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Aloisii Talamoni die tertia Octobris, Mathildis a Sacratissimo Corde Télez Robles die tricesima Maii, Pietatis a Cruce Ortiz Real die vicesima sexta Februarii et Mariae Candidae ab Eucharistia die decima quarta lunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quod autem his sermonibus decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus plane valere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Martii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 291-293

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana