Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

ALLOCUTIO IN XYSTINA SACELLO HABITA,
VI SYNODO EPSICOPORUM INEUNTE

Die 26 m. Septembris A.D. MCMLXXX

 

1. Venerabiles Fratres in Episcopatu ac dilecti Nobis omnes
qui hanc Sessionem Synodi Episcoporum, quae iam incipiet, participabitis,

Expedit, ut laborum nostrorum initium faciamus penetrando in intimam partem seu, ut ita dicamus, in ipsum cor orationis sacerdotalis a Christo prolatae. Novimus quidem quale et quantum fuerit temporis momentum, quo ille verba huius precationis est elocutus. Audiamus vero quam alta, quam gravia, quam praeclara sint ea quae in iis continentur: “Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos”.

Ecclesia, cum pro sua unitate preces fundit, simpliciter ad haec ipsa verba refertur; his ipsis verbis pro unitate Christianorum oramus. Iisdem usi, nos a Patre, in Christi nomine, illam unitatem efflagitamus, quam efficiamus oportet in Coetu Synodi Episcoporum, qui hodie incipit atque opus suum suscipit, postquam res diu et diligenter sunt praeparatae; opus dicimus, cuius argumentum munera sunt familiae christianae.

2. Hoc argumentum statutum est quasi conclusio propositionum, quae a multis Episcopis et Conferentiis Episcopalibus necnon a Synodis Patrum Orientalium, ad Secretariam Generalem Synodi Episcoporum missae erant, quae eas sedulo perpendit. In hoc ergo argumento disceptationes nostrae per proximas hebdomandas vertentur, etiam quia prorsus persuasum habemus Ecclesiam per ipsam familiam christianam vivere et missionem suam, a Christo sibi traditam, implere. Itaque aperte dicere possumus argumentum huius Sessionis Synodi esse continuationem duarum Sessionum, quae praecesserint. Etenim sive evangelizatio, quae fuit argumentum Synodi anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto celebratae, sive catechesis, de qua Synodus anni millesimi nongentesimi septuagesimi septimi egit, non solum ad familiam spectant, sed ex ea germanam vim vitalem accipiunt. Re quidem vera familia est obiectum praestantissimum evangelizationis et catecheseos, quibus Ecclesia insistit, sed est simul earum subiectum idque pernecessarium ac tale, ut pro eo nihil substitui possit: est enim subiectum quasi quadam creandi facultate praeditum.

3. Familia ergo peculiari modo conscia esse debet missionis Ecclesiae et partis, quam ipsa habet in eadem missione, ut sit subiectum huiusmodi; quod non solum est eo consilio, ut in Ecclesia perseveret et ex ea vires suas spirituales hauriat, sed etiam ut ratione quadam fundamentali eam constituat, quatenus est “ecclesiola” seu Ecclesia domestica.

Huic ergo Synodo propositum est cunctis familiis ostendere partem, quam habeant in Ecclesiae missione. Haec participatio simul secum fert et poscit, ut finis proprius familiae ad effectum deducatur, si fieri potest in eius plenitudine.

Cupimus quidem in laboribus huius Coetus synodalis iterum percipere magisterium, doctrina conspicuum, Concilii Vaticani Secundi, quod attinet ad veritates circa familiam ab eo expositas et quod attinet ad modum, quo familia ipsa Concilium in vitae usum traduxit. Familiae christianae omnino oportet locum suum in hoc magni momenti opere inveniant. Ut hunc finem potissimum consequentur, Synodus iis vult adiumentum praebere.

4. Ut sanctus Paulus in lectione altera hodiernae Liturgiae docet, “multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra”. Quapropter quamvis Coetus Synodi ipsa sua natura peculiaris forma sit actionis Collegii episcopalis, tamen intra ipsum hunc Coetum singulariter nos opus habere sentimus praesentiae ac testificationis dilectorum fratrum nostrorum et sororum, qui familias christianas totius orbis repraesentant. “Habemus autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes”. Re quidem vera tempore huius Coetus, cui ut argumentum proposita est familia christiana eiusque munera, necessarium est, ut quasi praesentes adsint ac testimonium perhibeant ii, quorum “donationes secundum gratiam, quae data est” ipsis, sunt donationes vitae et vocationis ad matrimonium et ad vitam familiarem.

Dilecti fratres et sorores, grati vobis erimus, si inter huius Synodi labores, in quos pro officio episcopali et pastorali nostro incumbemus, nobiscum quodammodo communicabitis has “donationes” vestrae condicionis et vocationis vestrae, saltem eo quod testimonium praesentiae vestrae atque experientiae vestrae exhibebitis, quae in sanctitate magni huius Sacramenti ut in fundamento innititur; quod Sacramentum vobis est proprium: Sacramentum dicimus matrimonii.

5. Christus Dominus, cum ante mortem suam, in ipso exordio mysterii paschalis ita orat: “Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos”, quodammodo, fortasse peculiari quadam ratione, etiam unitatem petit coniugum et familiarum. Orat quidem pro unitate discipulorum, pro unitate Ecclesiae; sed mysterium Ecclesiae a sancto Paulo cum matrimonio comparatur. Ecclesia ergo inter munera sua non solum peculiares partes tribuit familiae, sed eam habet etiam quodammodo praeclaram imaginem suam. Ecclesia, amore inflammata Christi, Sponsi sui, qui nos “in finem dilexit”, maritos et uxores intuetur, qui amorem sibi promittunt in totius vitae cursum, usque ad mortem; atque singulare munus suum esse arbitratur tueri hunc amorem, hanc fidelitatem et honestatem necnon omnia bona, quae inde personae humanae et societati obveniunt.

Ipsa quidem familia huic societati vitam tradit, in familia, per opus educationis, ipsa veluti compago humanitatis, cuiusvis hominis in hoc mundo propriae, efficitur.

In Evangelio hodiernae Liturgiae Filius Patrem sic alloquitur: “Verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt... et crediderunt quia tu me misisti... mea omnia tua sunt et tua mea”.

Nonne in animis hominum cuiusvis generationis resonat veluti repercussa imago huius colloquii?

Nonne haec verba quasi vivide contexunt historiam unius cuiusvis familiae et, per familiam, unius cuiusvis hominis?

Nonne iisdem his verbis inducti, arctius nos conecti sentimus cum missione Christi ipsius: Christi sacerdotis, prophetae, Regis? Nonne familia ex intima ratione huius missionis exoritur?

6. “Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum”.

Haec hostia et hoc obsequium documento sunt vos regale sacerdotium Christi participare. Hoc vero non aliter geritur quam oboediendo exhortatoriis verbis, quae Deus, Creator et Pater, est elocutus; etenim in prima lectione, de libro Deuteronomii deprompta, haec dicuntur: “Iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum”.

Christus vero sic pro discipulis suis orat: “Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo... Sanctifica eos in veritate... pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate”.

En verbum Dei, quod in hodierna Liturgia annuntiatur, munera describit, quae oportet proponamus familiis christianis in Ecclesia et in mundo huius temporis. Sunt autem haec:


- conscientia propriae missionis, quae ex missione salvifica Christi promanat et tamquam peculiare servitium impletur;

- haec conscientia alitur verbo Dei viventis et virtute sacrificii Christi. Ita ea testimonium vitae perficitur, quod aliorum vitam possit formare, quod alios possit “sanctificare in veritate”;

- haec conscientia bonum effundit, quod solum “servat ex Malo”. Munus familiae omnino simile est officio Eius, qui in Evangelio, modo prolato, dicit de se ipso: “Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi et custodivi et nemo ex his periit...”.

Ita est! Munus cuiusque familiae est custodire et servare bona fundamentalia. Id profecto idem valet ac custodire et servare hominem!

7. Utinam Spiritus Sanctus omnes labores nostros, tempore huius Coetus, qui hodie initium capit, regat atque sustentet!

Expedit sane, ut hoc exordium fiat verbis, quae ex centro magnae orationis sacerdotalis Christi sunt desumpta; expedit, ut a celebratione eucharistica eundem Coetum incipiamus.

Totum vero opus, quod subsequentibus diebus faciemus, nihil aliud erit quam servitium hominibus praestandum: id est fratribus et sororibus nostris, coniugibus et parentibus, iuvenibus, pueris puellisque, hominum generationibus, familiis... cunctis, quibus Christus Patrem revelavit, et universis, quos “de mundo” Pater dedit Christo; qui ait: “Ego pro eis rogo... pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt”.

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana