Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
OPILIO S.R.E. CARD. ROSSI,
PONTIFICII CONSILII PRO LAICIS
NECNON CONSILII DE FAMILIA PRAESIDI,
XXV ANNUM COMPLENTI
A SUSCEPTA EPISCOPALI ORDINATIONE

 

Optata hoc tempore Nobis datur occasio convenienter gratulandi tibi, Venerabilis Frater Noster, tecumque laetandi, cum episcopalis muneris tui primordia sis commemoraturus. Quinque etenim plena condentur lustra, ex quo tu, ordinatus Episcopus, Spiritus Sancti dono unctus fuisti. Admiscere itaque cupimus ominantes voces Nostras benevolentiae et amoris signis, quibus sacerdotes atque Christifideles tibi necessitudine iuncti te prosequentur fausto hoc anniversario die.

Minime Nos praeterit quantum dignitatis, honoris et firmitatis attulerit Ecclesiae Catholicae diligens tua officii episcopalis perfunctio his viginti quinque annis. Postquam enim sacerdos Christi impigram operam dedisti, prout Sanctae Sedis necessitates postulabant, Archiepiscopus titulo Ancyranus factus, Apostolicum Nuntium egisti in Aequatoriana Republica primum, dein in Chilia, ac tandem, ab anno scilicet MCMLXI, in Republica Austriae, atque demandatam tibi Legationem explevisti spectata cum prudentia, industriosa sollertia, sollicita semper providaque cura. Cum vero doctrinae copia rerumque usu commendareris, provido consilio factum est ut in Cardinalium collegium cooptareris, tibique Pontificia Consilii prο Laicis atque Consilii de Familia regimen concrederetur.

Quare, Venerabilis Frater Noster, gratulantem vocem Nostram tibi ex animo pandimus atque una tecum extollimus bonitatem Dei omnipotentis qui tales tibi animi dotes tribuerit, quibus tot annos prospere valeres Ecclesiae inservire.

Quod hactenus fecisti, fat potiore contentione, si potes, in posterum peragas, spiritu fortitudinis et consilii dono munitus, cum hac Apostolica Sede arcte coniunctus, quae est «centrum et principium unitatis fidei et communions» (Pauli VI, All. ad Patres Concilii, 14 Sept. 1964; AAS 56 [1964], p. 813).

Scito, Venerabilis Frater Noster, Christi Vicarium tibi proximum adsistere hac praesertim anniversaria redeunte memoria, tibi peculiari benevolentia et amore bene precari, tibi a Pastore divino exposcere dies pacis et laetitiae plenos, atque vires ad opus tuum prosperrime prosequendum.

Haec vota confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi violentes impertimus iisque omnibus, qui sollemnibus ob iubilaeum tuum celebrandis intererunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Decembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana