Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EM.MO IACOBO DARCY S.R.E. CARDINALI FREEMAN, ARCHIEPISCOPO SYDNEYENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Darcy S.R.E. Cardinali Freeman
Archiepiscopo Sydneyensi

Superiore quamquam anno similes quidem per litteras tibi, Venerabilis Frater Noster, studiosam gratulationem detulimus omnemque laetam simul aperuimus mentem de memoria ordinationis tuae sacerdotalis, nihilo tamen minus nunc benigne et fervide alia cupimus gratulantia verba breviter tibi perscribere, quibus nempe convenienter Nos ex longinquo exornemus illustremusque episcopatum ipsum tuum in vicesimo quinto eius natali.

Facile animo concipere possumus gaudii magnitudinem quo communitas nativa ecclesialis tua, Sydneyensis videlicet, mense Ianuario adficietur cum iubilaeum tuum episcopale celebrabitur: ibi enim Auxiliaris episcopi undecim annos expleveras munus ibidemque hos iam decem proximos Ordinarius ipse es, qui tot merita tibi cumulavisti efficienter gubernanda illa archidioecesi, paroeciis et institutis invisendis, catechesi pastoralique opera vocationum vehementer promovenda, erga Vicarium Christi et Apostolicam Sedem fidelitate alacriter servanda.

Sicut igitur illo iam tempore dilaudavimus te tuumque diuturnum ac fructuosissimum sane in vinea Domini opus, ita etiam optabili hac facta potestate tecum per litteras colloquendi, renovamus publice laudem Nostram, confirmamus laetantem benevolentiam, exoptamus tibi, Venerabilis Frater Noster, non tantum beatissimum diem anniversarium vicesimum quartum Ianuarii mensis sed plurima quoque posthac solacia gaudia auxilia Dei bonorum pastorum custodis ad sacram prosequendam navitatem tuam in tot dilectorum Christifidelium salutem, auspice semper Apostolica Benedictione quam tibi universoque clero et populo tibi credito amantissime profecto impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis die XXVIII mensis Decembris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana