Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
AUGUSTINO S.R.E.
CARDINALI CASAROLI
 

Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli


Haud longe ab incunabulis suis, urbe nominatim Novi Portus (vulgo id est “New Haven”) civitatis Connecticutensis, ubi providentissime quidem est a sacerdote Michaele McGivney excitata, laetitiis effusis meritaque sollemnitate mox commemorabit, videlicet ineunte Augusto mense, fraterna illa et benefica sodalitas christifidelium Catholicorum quibus praeclara appellatio est “Equitibus a Columbo” centesimum diem suum natalem.

Vix quisquam non tantum in Re Publica ea verum exteris quoque in nationibus ullo pacto ignorat excelsa proposita atque opera eximia — ingentia dicimus monumenta caritatis et unitatis, fraterni amoris et pietatis in patriam, socialis iustitiae et educationis — quae hos per centum annos continuos ubique gentium in omni vitae humanae ecclesiasticaeque provincia perfecit eadem memoranda societas et etiamnunc insigniter perficit.

Immo non sine causa dicta est illa consociatio prae se ferre quasi quoddam Americanum exemplar Actionis Catholicae; nam penitus concinentes illi cum mente voluntateque Ecclesiae Matris aestimandi sunt veri aetatis nostrae equites quorum nempe scutum christiana fraternitas est, gladius veritas, vexillum pax ex sacrificio. Porro tum multitudo interminata tum varietas mira beneficorum eius inceptorum pro omni necessitate Ecclesiae, pro tota causa iustitiae, pro quavis hominum calamitate, pro laudabili cuncta societatis utilitate comprobant illuminant confirmant haec sublimia Equitum Columbianorum principia.

Decet propterea ipsum Christi Vicarium, facta hac opportunitate prorsus singulari, studiose publiceque testificari gratissimum Matris Ecclesiae animum de universis magnanimitatis meritis et cumulatissimis omnino laudibus Equitum a Columbo hoc centum annorum spatio. Decet Petri Beatissimi Successorem veluti praesentem ibi esse inter moderatores Equitum ac fautores, legatos ac sodales undique congressos ad sollemnia anniversaria concelebranda ut gratuletur voce sua et cohortetur, ut persona sua eos honoret et benevolo sermone in posterum tempus incitet ad praestabile apostolatus illius opus auctis viribus prosequendum.

Haec omnia pro Nobis absentibus tu ipse efficaciter perages, Venerabilis Frater Noster, Hartfordii a die tertio ad sextum mensis Augusti ubi scilicet, harum Litterarum virtute explebis partes Nostri “Missi Personalis” ad centesimi anni celebritates Equitum Columbianorum. Sacris pro Nobis praeeris ac sententiam totam hanc Nostram tuis fideliter verbis interpretaberis, tamquam ipsi adstemus. Denique tandem cum omnibus adsistentibus et participibus secundum adfectum Nostrum communicabis Apostolicam Benedictionem qua de praeteritis centum annis Equitum a Columbo vehementer laetantes ac de secuturis pari modo centum firmiter confidentes imploramus a Deo illi sodalitati plurima caelestia auxilia et lumina unde possint plenius usque respondere suo in Ecclesia muneri ac temporum necessitati valeantque per praestabilia sua beneficentiae opera Christum ipsum latius ad omnes homines perferre eiusque Evangelii lucem et consolationem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iulii, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana