Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
SILVIO S.R.E. CARDINALI ODDI

 

Venerabili Fratri nostro
Silvio S.R.E. Cardinali Oddi

Quandoquidem, cuius octingentesimam natalium memoriam totus profecto orbis christianus proximos hosce per duodecim menses fructuosissime omnino saluberrimeque peregit, ipsius Sancti Francisci Assisiensis anniversaria sollemnia sunt iamiam exitura, Nos ipsi — qui huic Ecclesiae universae fausto eventui bene eramus precati, qui Assisii praesentes venerati sumus loca exuvias monumenta eiusdem Caelitis, qui huius veluti nuntium per Epistulam Apostolicam protulimus, qui pariter si nunc liceret adstare illic vellemus Nostraque voce et auctoritate celebritates terminare — cupimus tamen ut quam pulcherrimo modo in gloriam Dei ac Pauperis Assisiensis honorem memoriales hi ritus finiantur. Te propterea, Venerabilis Frater Noster, quippe qui Pontificii Legati partes expleas apud Patriarchalem Sancti Francisci Assisiensis Basilicam, libenter destinamus harum litterarum vi Missum Nostrum Extraordinarium ut tu vicissim, fideliter interpretatus mentem Nostram ac sententiam — saepius hoc per tempus significatam — de doctrina et exemplo praestantissimi huius religiosi Fratris, praesideas pro Nobis caerimoniis illis extremis, ut adsistentes omnes item nomine Nostro sensuque consalutes, cohortationem denique impertiaris ad seriam eius posthac imitationem et invocationem. Et quem ad modum incipiente hoc Franci scali anno exoptavimus ut laudationes quaelibet ac praedicationes Sancti Francisci Assisiensis plurimum adiuvarent Ecclesiae filios filiasque ut per illius semitas gradientes Filium Dei Christum sequi et Ei coniungi laeta valerent caritate, sic et nunc Apostolicam Benedictionem cunctis sollemnium postremorum participibus — imprimis vero Tibi, Praesulibus, Magistratibus — elargimur ut eidem optati effectus plenius usque progrediente tempore per omnem Ecclesiam sentiantur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Septembris, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana