Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
 IOSEPHO S.R.E. CARDINALI HÖFFNER,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE COLONIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Höffner
Archiepiscopo Metropolitae Coloniensi

Solemnitatem omnium sactorum, quam Ecclesia universa o mox celebrabit, alia sollemnitas praecedet, cuius gaudia propria tua sunt Venerabilis Frater Noster, qui die XXX mensis Octobris, hoc anno, natalem quinquagesimum et originem primam sacerdotii tui pie sancteque recoles. Quo sane die, non modo grex fidelium Coloniensis, sed et amici, et discipuli, quos multos erudisti, una tecum vehementer gaudebunt.

Cum illis autem et Nos, Venerabilis Frater Noster, consocia, qui cum semper virtutem, et prudentiam, et sapientiam tuam pluris fecimus, tum maxime post adeptum Summum Pontificatum, altiore in specula collocati. Qui ergo ad beati Gregorii Magni, Decessoris Nostri, verba de amore ac veneratione Venerabilibus Fratribus Episcopis tributis gaudere consuevimus, de iis quae honoris tui gratia per idoneam occasionem dicentur et fient, maximopere laetamur. Et tibi enim Deus magna fecit, perque ministerium tuum cunctae Ecclesiae. Te enim, e communi turba fidelium separatum, ad sacerdotium vocavit, cor tuum ad bene recteque agendum inclinans; nec spes exitus fefellit, ut pietas tua egregia, doctrina, studium gloriae Dei salutisque animorum procurandae demonstrat. Qui, ut eras ingenio fertili atque subtili, multa uberi fructu indagasti, quae tum in discipulorum, tum etiam in aliorum utilitatem cesserunt. Fuit enim haec semper ingenii tui propria indoles, ut non quasi infinite res aggredereris, sed ut ad ea quae tempora nostra exigerent ususque, respiceres. Idque eo semper amore veritatis, pietate erga Ecclesiam, trepidatione pro salute filiorum, quae tum scripta, tum facta produnt.

Episcopus Monasteriensis ante, Archiepiscopus Metropolita Coloniensis postea creatus (anno scilicet MCMLXIX), profecto sollicitudinem tuam patris ac pastoris auxisti, si fieri posset, fere in immensum. Per episcopatum enim (viginti te anni docuerunt!) non modo decorem apostolorum proprium induisti sicut vestimentum, sed etiam eorum muneribus atque officiis oneratus es, quae quam gravia sint, nemo non videt.

Tu vero, Venerabilis Frater Noster, armatus virtute, instructus doctrina, usu exercitatus, spe firmus, caritate intrepidus, causam fidelium tuorum eo animo suscepisti, quo res posceret, de fidei integritate, de familiae sanctitate, de sacerdotum numero ac virtute, quasi de servando et augendo Ecclesiae patrimonio, usquequaque sollicitus; iamque flavae messis fructus colligi possunt. Ceterum, summa erga Nos et hanc venerandam Petri Sedem religio tua omnino spectabilis.

Non ergo mirum si anno MCMLXIX inter Purpuratos Patres Ecclesiae cooptatus es; atque Praeses Conferentiae Episcopalis Germanicae es renuntiatus.

Quae cum ita sint, gratias agentes iustas ob coepta tanta ac varia, tamque utilia Ecclesiae, tecum, Venerabilis Frater Noster, magnopere gratulamur, atque omnia sancta, fausta, felicia cum tibi, tum etiam Auxiliaribus Episcopis, clero populoque Coloniensi exoptamus, Benedictionem Apostolicam impertientes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Septembris, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana