Index   Back Top Print

[ LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
SALVATOREM S.R.E. CARDINALEM PAPPALARDO
ARCHIEPISCOPUM PANORMITANUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Salvatori S.R.E. Cardinali Pappalardo
Archiepiscopo Panormitano

Optimo quidem faustoque celebrabitur auspicio XVI Congressus Marianus necnon IX Congressus Mariologicus apud ipsam ecclesialem communitatem binorum gregum Nobis sane carissimorum Melitensium proximo mense Septembri.

Singulari enim iustaque prorsus de causa videtur tam honorabilis ac salutaris eventus eidem ecclesiae Melitensi his temporibus contingere. Nam spectata iam pridem pietas illius cleri et populi fidelis erga Sanctissimam Iesu Christi Matrem veluti corona aliqua fulgentiore et praemio excellentiore cumulabitur testimonioque publico signabitur. Simul vero alacritas et voluntas ardens excolendae Beatissimae Dei Genetricis Mariae, quae in illius Nationis insulas undique ex terris adferetur ac palam quoque multipliciter exprimetur, sine dubio plurimum etiam addet ad cultum Marialem conroborandum inde in proximos annos, ad Christifidelium animos tam illic quam alibi confirmandos inter graviores usque fidei difficultates, ad Concilii Vaticani Secundi renovationem in tuto conlocandam.

Nos autem, qui viginti quinque abhinc annos Episcopatum Nostrum eidem caelesti Reginae devovimus notissimis iam verbis: — Totus Tuus — atque praecipua ipsius nominis littera, impensa nimirum opera semper ac vi honorem Mariae ac studium doctrinae eius exemplique sumus prosecuti et sedulo tutati. Haud ergo alio adfectu prospicimus coniunctum illum Conventum marialem mense Septembri, unde videlicet copiosos in universam Ecclesiam religionis fructus emanare cupimus. Quoproinde quadam participatione Nostra ac veluti praesenti testificatione maior nitor clariorque decor accedat utrumque ad Congressum, pro gravitate ipsius rei hisce Nostris Litteris te, Venerabilis Frater Noster, constituimus — Missum Extraordinarium Nostrum — a die sexto decimo ad duodevicesimum mensis Septembris, apud memoratam duplicem Congressionem. Tunc igitur celebritatibus et coetibus Nostram gerens Personam ipse praesidebis.

Quasi effectus sic os Nostrum tu ipse universis, qui studiosi peregrinique pii illuc confluxerint, Nostra vota hortamentaque significabis ut Sancta Maria Deipara Virgo, Mater Ecclesiae, per quam ad Iesum eiusque ad fontes salutis appropinquamus, in sacris tunc sollemnibus plena fide ac mente devota honoretur, post Congressum vero per orbem terrarum diligentius et constantius praedicetur.

Praeterea admovebis potissimum vota et preces accendes et cum Maria et per Mariam optata populorum fraternitas foveatur utque omnes, qui christiano nomine decorantur, se filios Mariae agnoscentes in Ecclesia diligenda Matre connectant inter se studia unitatis et vincula.

Haec tandem ex imo pectore ominati tibi, Venerabilis Frater Noster, Archiepiscopo Panormitano, atque Antistitibus et sacerdotibus, religiosis et fidelibus Melitensibus, ceterisque omnibus qui ad Marianum et Mariologicum Congressum cunctis de nationibus in perdilectam illam Insulam pervenerint, Apostolicam Benedictionem pignus supernorum munerum, necessariorum quidem ad traditam per plura saecula fidem integre conservandam recteque propagandam, amantissimi profecto elargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Augusti, in Pervigilio Assumptionis Beatae Mariae Virginis, anno Domini MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri V.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana