Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MISSA
AD UNIVERSUM CLERUM CECOSLOVACHIAE
MC ANNIVERSARIA MEMORIA INCIDENTE
AB OBITU S. METHODII

 

Dilecti Filii,

1. Convenistis, dilecti Sacerdotes ac Religiosi Cecoslovachiae, in clarissimum Velehrad oppidulum, ad Sancti Methodii sepulcrum, una cum Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinali Francisco Tomáek, cumque Venerabili Fratre Iosepho Vrana, Administratore Apostolico Olomucensi, ceterisque Episcopis atque Moderatoribus vestris, ut qua par est pietate, annum millesimum centesimum celebraretis ab obitu clarissimi gentium vestrarum apostoli. Nam die VI Aprilis, anno DCCCLXXXV, post fervidam fortissimamque vitam, quam omnem in praedicando Evangelio convertendisque animis impendisset, Methodius caeleste praemium tulit, eiusque mortales exuviae istic depositae sunt.

Cuius sane vita, statim post eius excessum conscripta, ita narrat: “Discipuli autem eius curantes eum, dignos honores (ei) reddiderunt et officium ecclesiasticum Latine et Graece et Slovenice peregerunt et deposuerunt eum in cathedrali ecclesia . . . Homines vero, innumerabilis populus congregatus, comitabantur (eum) cum candelis, deflentes bonum doctorem et pastorem, viri et mulieres, parvi et magni, divites et pauperes, liberi et servi, viduae et orphani, peregrini et domestici, infirmi et sani, omnes, qui factus est omnia omnibus, ut omnes lucrifaceret (1 Cor. 9, 22)” (Vita Methodii, XVII, 11-13).

Quae narratio, tametsi ieiuna, nequibat tamen aut esse plenior aut ad commovendum aptior. S. Methodius enim per omne vitae suae spatium se vere animis lucrandis dederat, omnibus omnia factus; unde et populus, in quem civium ordines omnes coalescebant, orans deflens, profecto se ostendit studium eius apostolicum penitus percepisse, eiusque libenti animo pressisse vestigia.

Iamvero, tot saeculis exactis postquam, opere completo, ad Deum excessit, S. Methodius, una cum S. Cyrillo, suo fratre eodemque philosopho (qui Romae mortuus est atque in Basilica S. Clementis conditus) adhuc praesens spirat: exemplo videlicet atque doctrina, ac potissimum intercessione pro vobis: Sacerdotibus primum ac Religiosis, atque omnibus deinde Cecoslovachiae Christifidelibus.

Non sane decuit aut potuit sacram mortis eius memoriam praeteriri silentio; ac dum laetamur de hoc vestro conventu, quem ad alendam pietatem formandosque animos agitis, deque reliquis coeptis quae iniistis, non quidem facere potuimus, quin exhortantia atque incitantia verba Nostra vobis crederemus, in Decessorum Nostrorum similitudinem (Cfr. LEONIS XIII Litterae Encyclic. Grande Munus, die XXX mensis Septembris, anno MCCCLXXX, ad hoc datae, ut Cyrilli atque Methodii cultum ad universam extenderet Ecclesiam; BENEDICTI XVI Epistula Saepe Nobis, die XXX mensis Novembris, anno MDCCCCXXI, ad episcopatum Cecoslovachum missa; PII XI Epistula Quod s. Cyrillum, die XIII mensis Februarii, anno MDCCCCXXVII conscripta, ut MC anniversariam memoriam ab ortu S. Cyrilli celebraret; IOANNIS XXIII Litterae apostolicae Magnifici eventus, die XI mensis Maii anno MDCCCCLXIII exaratae, XI nempe  centenario anno intercidente ab adventu SS. Methodii et Cyrilli in Moraviam; PAULI VI Litterae apostolicae Antiquae Nobilitatis, die altero mensis Februarii, anno MDCCCCLXIX, datae, ad memoriam XI centenariam celebrandam post S. Cyrilli mortem; PAULI VI Homilia, die XVI mensis Febraurii, anno MDCCCCLXIX in templo S. Petri Romae habita, inter sollemnem celebrationem, quam Decessor ille Noster cum Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinali Beran atque Episcopis Cecoslovachiae, Romam peregrinantibus, habuit).

2. Verum enimvero de vita S. Methodii, antequam missionem in Magnam Moraviam iniit, admodum pauca accepimus. Id autem certo cognoscimus, eum Thessalonicae anno DCCCXII natum, et quidem e familia christiana fide insigni, primum quidem rem publicam attigisse, deinde Monachorum institutum amplexum esse; ob quam causam et in montem Olympum secessisse, qui est in Bithynia, nomenque sumpsisse Methodium. Qui, ut erat humilis atque verecundus, ac divinae contemplationi deditissimus, omnino numquam gratam montium solitudinem reliquisset, nisi intellexisset prorsus voluntatis Dei esse, ut publice cum Cyrillo fratre suo Evangelium nuntiaret. Qua re, iam inde ab anno DCCCLX, missioni fratris interfuit, civilis simul religiosae indolis, in Chersoneso; anno vero DCCCLXIII, una cum eodem Cyrillo fratre, Moraviam petiit, Principis Rastislav rogatu, qui quidem ab Imperatore Michale III duos poposcerat in suam ipsius terram mitti Evangelii praecones, ut Slavica lingua Evangelium ac ceteras fidei veritates gentes docerent. Iamvero noti sunt varii sanctorum fratrum casus; qui missionem eam adgredientes, tum translationem Evangeliorum Slavicam secum tulerunt, tum etiam venerandas S. Clementis Papae reliquias, qui saeculo II, in Chersoneso mortuus fuerat, ab Imperatore Traiano exsilio multatus.

Ibant cum illis Slavica iuvenum discipulorum manus, Scripturis sacris bene erudita; ceterum cognita est illorum Slavici inventio alphabeti (est autem scriptura glagolytica), ingenio illorum populorum apti, atque transferendis intellegibili modo Evangeliis ac Libris Liturgicis, itemque agendis ritibus lingua Slavica accommodati. Postea vero, civilibus de causis, fratres illi in Pannoniam immigrarunt a Principe Slavico eius regionis Kocel vocati, ut et populum illum evangelizarent. Sed eheu! haeresis accusatis, mature Cyrillo atque Methodio Romam concedendum fuit purgandi sui gratia apud Pontificem. In Urbe vero, in quam Natalis Christi tempore pervenerunt, mortales S. Clementis Papae exuvias invehentes, magnificentissime excepti sunt. Quin, Hadrianus Papa II, audita et accepta oratione, illorum causam de usu linguae Slavicae omnino probavit. Forte eo tempore Romae Constantinus philosophus moritur, qui iamdiu aegrotabat, die XIV Februarii, anno DCCCLXIX; sed antequam Ecclesiam suam oppido amatam reliquit, Monachi professionem fecit, sumpto nomine Cyrillo, missionemque suam apostolicam Methodio fratri credidit, cui dixit: “En, frater, nos consortes eramus, eundem sulcum prementes, atque ego in agro cado die meo terminato. Tu quidem amas montem valde; tamen montis gratia noli relinquere magisterium tuum. Quo equidem magis salvus fieri potes?” (Vita Methodii, VII, 2-3).

Methodius quidem fratris voto paruit summo studio; atque in Pannoniam rediit, ut ibi Ecclesiam ad Hadriani Papae optata constitueret. Qui postea et Episcopum eum consecravit, et sub plenam eius iurisdictionem territoria omnia subegit quae ipse Evangelio subiugavisset. Sed Methodius, multis accusationibus ac persecutionibus lacessitus, est iterum in iudicium vocatus ac in exsilium ab ipso Ludovico Imperatore pulsus. Sed paulo post iussu Pontificis liberatus, in urbe Veligrad domicilium collocavit. Haeresis accusatum, oportuit eum Romam iterum proficisci; sed Ioannes VIII, Summus Pontifex, post eum auditum, operam eius missionariam omnino ratam habuit, eumque Episcopum magnae Moraviae confirmavit. Methodius vero, vir vere admirabilis, quamvis multis prementibus adversitatibus, sive civilis sive religiosae originis, numquam tamen aut defecit animo, aut studia propagandae religionis minuit, aut ardorem apostolicum tenuavit, quo bonum creditorum sibi populorum prosequebatur, semper omnino divinae Providentiae fisus, atque id persuasum habens: in summis humanae historiae discriminibus, ambiguis saepe et acerbis, Verbum Dei, in quo veritas constat ac salus continetur, aeternum manere.

Antiquus autem biographus, postquam Iudices, Prophetas, Apostolos ac Martyres enumeravit, aliosque augustos atque egregios viros, haec scribit: “Post hos autem omnes Deus misericors, qui vult ut omnis homo salvetur et in cognitionem veritatis perveniat (Cfr. 1 Tim. 2, 4), nostro tempore nostri populi gratia, cuius nemo umquam curam gessit, ad bonum opus excitavit doctorem nostrum, beatum Methodium, cuius omnes virtutes et certamina cum his Deo gratis viris singulatim comparare non erubescimus” (Vita Methodii, II, 1). Quibus addit: “Timorem Dei, praeceptorum observantiam, cum carnis castitate assiduas preces et sanctitatem, sermonem potentem in adversarios, lenem autem in eos, qui monita suscipiebant, severitatem, comitatem, misericordiam, amorem, constantiam et patientiam” ostendebat (Ibid. II, 1-3).

Etiam Hadrianus Papa II in Litteris ad Rastislav, Sviatopluk, et Kocel Principes missis, dicit eum “virum perfectum intelligentia et orthodoxum” (Ibid. VIII, 11). Quae sane verba, graviter atque considerate dicta, praeter quam quod commovent, suadent etiam ut exempla tanta meditantes, inde hauriamus quod interiorem animi pietatem atque coepta ministerii sacri alat.

Placet etiam in hac sollemni et insigni occasione illam vobis integrare orationem, quam Romae habuimus, duorum apostolorum nuntium proponentes: “Profecto omnia quae gererent non unam ac meram religionem attingebant, sed e fide in Deum principia ad cotidianam vitam informandam trahebant sive in singulorum, sive in familiarum, sive in universae societatis civilis usum: ut quaevis agendi provincia, ac fere quivis hominum gradus, in Deo initium ac finem haberet; atque sic, solida novae societatis, novae iustitiae, novaeque pacis fundamenta iecerunt, nihil prorsus timentes, si ad haec principia tuenda certare oporteret ac multa pati: erat enim Deus illorum exitus, robur, fulcimen. O quantum criminationum atque contumeliarum subiit Methodius ad fidelitatem missioni suae servandam! cui tamquam documento voluntatis Dei adhaerebat atque supremo morientis fratris mandato” (Cfr. IOANNIS PAULI PP.II Homilia ad Missam in Instituto Sanctorum Cyrilli et Methodii celebratam, die 8 nov. 1981: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IV, 2 (1981) 593).

3. Tradit praeterea biographus de Methodio: “In omnibus autem itineribus in multa pericula incidebat a diabolo, in desertis in latrones, et in mari in undas procellosas, in fluviis in mortes improvisas” (Vita Methodii, XIV, 1); sed eum in his omnibus, relicto omni tumultu, curam in unum Deum posuisse (Cfr. Vita Methodii, XV, 1). Itaque per dura certamina “cursum . . . perfecit, fidem servavit, exspectans coronam iustitiae” (Ibid. XVII, 1). Quare dies vitae ultimus plenus gaudio fuit illi, qui meruit ea divini Magistri audire verba, solacii plena: “Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui” (Matth. 25, 23).

Sane oportet commemoratio, quam agimus, sit vobis Cecoslovachiae Sacerdotibus ac Religiosis, simulque universae Ecclesiae, et causa et stimulus non solum ad sacerdotii vestri dignitatem integre servandam, sed etiam ad vitam propriam Ministrorum Evangelii studiose agendam, ad quod nuntiandum, sic ut Sanctus Methodius, vocati estis.

a) Ad hoc autem quod attinet, id primum Moraviae apostolus docere videtur: oportere nos scilicet ad omnem historiae eventum sereno animo esse paratos, magna semper cum humilitate divinae Providentiae mysteria spectantes: videmus enim S. Methodium saepe factis involutum, atque ad ultimum iis demersum eventibus: quos sane numquam providere potuisset, quosque civiles vires ac sociales, humanae cupiditates, odia religiosa peperissent. Profecto vir Dei mala acerbissima subiit; at neque turbatus est, neque abiectioni aut animi turbamento cessit: numquam enim possunt homines intimam rerum humanarum cognoscere causam, quae historiam hominum texunt. Sed non tam oportet intellegere, quam amare. Solum enim in transcendentis visionis beatificae lumine, congruentiam historiae humanae cum singulorum hominum vita cognoscemus. Nunc autem tempus est amandi: quaerendi, videlicet, sine intermissione: “Quid a me vult altissimus Deus per hunc eventum”? Nimirum, durare nos oportet impavido pectore in praedicando atque testificando Evangelio, etiamsi haec aetatis nostrae historica adiuncta rem arduam - at certe laude dignam - faciant. Nam, Paulo auctore, “diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt” (Rom. 8, 28). Transeunt homines, variant aetates; at nullus poterit nos separare a caritate Christi, et ab ea dilectione, qua ob Christi amorem, fratres diligimus. Qua re, numquam nobis concidendum est animo, id persuasum habentibus per historiae casus provida Dei impleri consilia. “Cum Christi fideles dominicam orationem cotidie repetunt — scribit Iacobus Maritain, egregius ille philosophus — optant sane et expetunt ut regnum Dei veniat, una cum resurrectione mortuorum, praeter et ultra historiam. At ipsi desiderant ac volunt ut hic, in hoc mundo, id est in historia iter fiat perenni agmine ad regnum Dei. Scilicet regnum in sua perfectione et absolutione tantummodo in fine temporum veniet, sed gressus ipse ad regnum in unaquaque historiae aetate hic fit, in terra, seu in hoc mundo et historia. Ut autem hic cursus ad regnum prospere cedat, non orandum solum, Christi sequacibus, sed et agendum est ac enitendum” (J. MARITAIN, Pour une philosophie de l'histoire, c. IV, VI, 9).

b) Alterum Methodii monitum vestram Sacerdotum ac Religiosorum personam singulari ratione respicit. Nam ille, ut ex eius vita cogitur, vir fuit sive pietate sive humanitate perfecte eruditus, in sacra videlicet Theologia, in Bibliis, in Iure; atque haec formatio, cum virtutibus atque indole iuncta valde amabili, effecit ut eius apostolatus tantopere proficeret. Nihil umquam satis erit in formatione cleri, maxime his temporibus doctis atque severis. Qua re, et Nos summa sollicitudine precem divini Salvatoris ad Patrem dirigimus: “Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est” (Io. 17, 17). Movet animum considerare quanto studio Sancti Cyrillus et Methodius solidam atque liberalem educationem discipulis tradiderint (Vita Cyrilli, XV, 1. 18. 19; XVIII, 6; Vita Methodii, V, 13; VI, 14). Scilicet studium illorum insomne et admirabile, ex imo pietatis fonte nascebatur, et ab eximia eorum forma sanctitatis, in qua solummodo apostolatum verum consistere posse putabant, et a dilectione Crucis Christi tandem quae eos aptos omnino faciebat, si quando oporteret laboris rationem aut invenire aut immutare, et animum in adversis suppeditabat. Tempora sane mala currebant Sanctis Cyrillo et Methodio. Atque omnibus noti sunt tristes ancipitesque casus, qui Nicolao Papae II atque Photio inciderunt, et inauditae haeresis criminationes quae in Methodium allatae sunt. Quibus sancti viri, nixi in amore Christi atque fidelitate erga Ecclesiam, in coepto itinere inmoti steterunt, sine mutuis accusationibus aut contestationibus. Quorum exemplum cum nos illuminat, tum etiam sustinet. Profecto omnis nostra vis est in “vocatione” atque “missione”: Deus enim nos elegit atque misit: a Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius: vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat” (Io. 15, 15-16).

Ad Methodium vero respicientibus, Nobis placet et hic ea exprimere vobis quae Pontificatum ineuntes Romano clero locuti sumus atque saepenumero omnibus in locis iteravimus, ad quae Nos peregrinos contulimus: “Sacerdotium nostrum pectore ab imo nobis diligendum est tamquam magnum ac “sociale sacramentum”, item vitae ac vocationis nostrae substantia, immo tamquam fundamentum dignitatis nostrae christianae et humanae. Sacerdotium sacramentale, seu ministeriale, et fidem poscit egregiam, et vires animi corporisque intentas, et eximiam propriae vocationis conscientiam, tamquam rei omnino singularis. Oportet omnes nos flexis genibus Christo gratias agamus de huius vocationis dono” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio ad Clerum Urbis, 3, die 9 nov. 1978: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, I (1978) 115 s.).

c) Urget etiam S. Methodius ac docet rectam officiorum nostrorum conscientiam. “Faciam vos fieri piscatores hominum” (Matth. 4, 19), ait Iesus Apostolis, quasi ingens ac perenne universae Ecclesiae et uniuscuiusque sacerdotum officium delineans; atque Paulus exclamat: “Vae enim est mihi, si non evangelizavero” (1 Cor. 9, 16). “Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo salietur? . . . Vos estis lux mundi: non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt” (Matth. 5, 13-15).

Verba haec a divino Magistro proposita, debent, quem ad modum Sancto Methodio, sic et nobis et omnibus Dei ministris una esse recte agendi norma, et in unoquoque nostrum conscientiam munerum creare et alere. Ardendum sacerdoti est, ut luce sua fideles illustret uniuscuiusque urbis, nationis, ac vel totius mundi, cunctisque sensum ingerat vitae: sensum verum illum, dicimus, quo quilibet unus delectus suos faciat, ratione nempe habita rerum aeternarum, quae manent. Nimirum poscit haec officiorum conscientia a Sacerdotibus ac Religiosis ut omnino magni faciant unitatem doctrinae ac disciplinae cum Ecclesia, quam Christus et voluit et condidit, id est cum Petri successore et Episcopis cum Ipso coniunctis. Ob quam tuendam unitatem, quanta Cyrillus atque Methodius passi sunt! Et nihilo secius Romano Episcopo summam iurisdictionem in Ecclesiam attribuentes, fidem suam Summo Pontifici servarunt, Ecclesiae fidei vadi: adeo ut Ioannes Papa VIII haec Sviatopluk, Moraviae Principi, de sincera eius fide scripserit: “Ille autem professus est se iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam, sicuti sancta Romana Ecclesia docet et a Patribus traditum est, tenere et psallere” (IOANNIS XXIII Epistula Apostolica Industriae Tuae, anno 880 data).

Nam ille optime cognoscebat verba a Christo in Cena suprema Apostolis facta: “Rogo . . . ut omnes sint unum, sicut tu, Pater, in me et ego in te . . . ut sint consummati in unum” (Io. 17, 20-23).

4. Nimirum homines, quovis tempore ac loco luce ac salute eguerunt; interque rerum humanarum labores ac novorum eventuum angores in inquirenda veritate laborant. Profecto haec obitus S. Methodii memoria, quam in tam exitioso saeculo agimus, quamvis aliunde miro, ob scientiae atque technicae artis inventa, sit vobis omnibus Sacerdotibus ac Religiosis utriusque sexus totius Cecoslovachiae, acri stimulo ad sanctitatem adipiscendam, ut huius aetatis hominibus subvenire possitis: qui, quasi ingementes, opus vestrum, amore plenum, in suam salutem quaerunt, expetunt, praestolantur, Christi nomine.

Nos quidem, Cyrilli et Methodii exemplo moti, per Apostolicas Litteras “Egregiae Virtutis” (IOANNIS PAULI PP. II Egregiae Virtutis, die 31 dec. 1980 data) eos Compatronos Europae una cum S. Benedicto renuntiavimus. Postea vero toto ex animo fore optavimus ut universa Europa ad considerationem ac reputationem christianae hominis dignitatis rediret, sic ut illustres primi millennii Sancti docuerant atque instituerant (Cfr. EIUSDEM Allocutio, die 21 mar. 1981: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IV, 1 (1981) 727 ss.). Eadem nunc ad vos dirigimus, in tam sollemni occasione: siquidem et vestrae nationes, et Europa, et universus mundus veritatem sitiunt ac salutem, eamque ab Ecclesia catholica, a Sacerdotibus Religiosisque poscunt, utpote Christi animorumque causae deditis. Egent ipsi certis principiis, et quidem caelestibus, divinisque consolationibus: quos ne fraudemus.

Ceterum beatissima Virgo, quam et amatis et summa pietate prosequimini, semper vos et collustret, et inspiret, et adiuvet, et soletur.

“Tu vero desuper sanctum et venerabile caput, precibus tuis respice nos, desiderantes te, libera ab omnibus periculis discipulos tuos, et doctrinam propagans, haereses autem persequens, ut qui digne vocatione nostra (Eph. 4, 1) hic vixerimus, perveniamus ad te, tuus grex, ad dexteram Christi Dei nostri, vitam aeternam percipientes ab eo. Illi enim est gloria et honor in saecula saeculorum” (Vita Methodii, XVII, 14).

Ceterum dilectionis nostrae pignus Apostolicam Benedictionem vobis omnibus peramanter impertimus, quam ad omnes Cecoslovachiae fideles volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Martii, anno MDCCCCLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana