Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS


AGNELLO S.R.E. CARD. ROSSI,
DECANO CARDINALIUM COLLEGII,
 ADMINISTRATORI PATRIMONII SEDIS APOSTOLICAE

 

Qui sollemniores Venerabilium Fratrum Episcoporum eventus, laetos tristes, participare consuevimus (sunt enim a “Fratres Nostri, apostoli Ecclesiarum, gloria Christi” [2 Cor. 8, 23]), praecipua tamen dilectione et affectu in Viros illos ferimur, qui Romana Purpura induti senatum Ecclesiae efficiunt: quorum et consiliis utimur, et sapientiam in negotiis explicandis adhibemus, et praesentia quasi Fratrum carissimorum laetamur.

Ad rem autem praesentem quod attinet, remur non paucos esse qui, propinquante anno quinquagesimo suscepti a te sacerdotii, in imo pectore gaudeant: non enim pauci sunt quos tibi sive necessitudo laborum, sive pietas egregia et humanitas tot per temporis lustra arcto vinculo iunxit, quique te summo studio prosequuntur.

Hauri ergo, Venerabilis Frater Noster, dulcem suavitatem quae e sacerdotio tuo ceu limpido fonte manat; sic remea pristinos illos dies, ut ille qui maturitatis tempore ad tempus iucundissimi veris mente redit, ut renascentis naturae admiretur miracula. Quod non modo cor laetitia pia cumulabit, ac quasi renovabit (id enim proprium divinae virtutis est, ut iuxta fidem faciat), sed stimulos etiam addet ad altiora usque petenda, si modo iam oportet Nos hortari currentem: “semper enim habet unde det, qui pectus habet plenum caritatis” (S. Augustini, In Ps. XXII, Enarr. II, 13). Quodsi post haec, perbrevi quidem sermone de tua vita commemorare velimus; item quae sacerdos et Episcopus gesseris, haec sane in medium afferre placet.

Natus in urbe Joaquim Egidio, in Brasiliae nobilissima terra, anno MCMXIII, mature a Deo vocatus es, matureque es sacerdotio initiatus: ac flamma illa vivax alita gratia, multos illuminavit multosque calefecit. Accessit autem, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, episcopatus dioecesis Barrensis de Pirahy; et archiepiscopatus Rivi Nigri paulo post. Deinde, ad metropolitanam Sedem Sancti Pauli in Brasilia translatus es, quasi in cor nationis tuae, cuius profecto pater amantissimus factus es, qui filius egregius ac singularis fuisses. Mox, anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, inter Patres Cardinales cooptatus es; deinde Praefectus renuntiatus es Sacrae Congregationis Fidei Propagandae, quam pie sancteque longos annos rexisti. Tandem, ut rerum usum, quem multum consecutus esses, haec Apostolica Sedes e te perciperet, ad administrandum eius patrimonium te vocavimus, prudentiae, sapientiae, atque tuo fisi consilio. Quod munus adhuc tueris, diligenter.

Quod vero ad tuam tot annorum industriam attinet, ea multa ac probabilis. Cumque impossibile sit eam hic perstringere, etsi breviter, placet tamen adfirmare te, in quovis vitae tuae studio, sic egisse, ut pater familias cum filiis quos genuit, ut prudens administrator bonorum, quae procuranda suscepit, ut filius, qui matris honorem, id est Ecclesiae, in omnibus spectet.

Est ergo cur tu gaudeas, laetetur Ecclesia, Nos gratulemur. Tamen, antequam his Litteris finem imponimus, facere non possumus quin, gratias agamus de laboribus, praesertim in Congregationis Christiano Nomini propagando utilitatem susceptis, in cuius gubernatione et administratione vires tuas bene collocasti.

Ceterum, te Deus quam aequissimis aspiciat oculis, cui per apostolicam Benedictionem omnia bona optamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Martii, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana