Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISULA AD
ANGELUM S.R.E.
CARDINALEM SUQUÍA GOICOECHEA,
ARCHIEPISCOPUM MATRITENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Suquía Goicoechea
Archiepiscopo Matritensi
 

Quamvis praesentes Nos brevi tempore gaudentesque simus in nationibus ipsis Australis Americae apte quidem Bolivarianis pridem nuncupatis adfuturi, ut apostolicum munus Nostrum et pastorale opus apud dilectissimas communitates illas ecclesiales quam efficacissime coram prosequamur, maxime tamen animi Nostri sollicitudo de catholicae fidei confirmatione ac propagatione iisdem in locis maximaque simul aestimatio ac benevolentia, qua singulos ibi pastores sacros complectimur eorumque greges, vehementer sane Nos impellunt ut Vicarii Christi curam et praesentiam velimus usquequaque persentiri quodam in summi ponderis eventu qui itineris Nostri diebus multarum gentium illarum populos una pietate et una adfectuum intentione feliciter coniunget.

Limae enim in Peruvia salutariter sollemniterque peragetur Quintus Congressus Eucharisticus Marianus nationum Bolivarianarum, qua in urbe vixit aliquando resque praeclare gessit archiepiscopus sanctus Toribius de Mogrovejo — iam caelestis ante Deum totius Episcopatus Latinoamericani Patronus — a die septimo ad quintum et decimum proximi mensis Maii, cum laetabundi ad Mensam Eucharisticam concurrent fratres sororesque ex ecclesiis videlicet Peruviae et Columbiae, Aequatoriae et Boliviae, Panamae et Venetiolae, non modo suos ut testificentur coniunctionis historicae sensus communisque cuiusdam hereditatis, verum palam etiam ut significent unius se esse eiusdemque fidei participes uno in Dei Populo Christique Corpore quod est Ecclesia.

Aderimus profecto et Nos ipsum illum simul celebraturi ac tandem terminaturi Congressum. Nihilo minus, ne ulla omnino pars ritusve Congressus careat iam a principio conspicuis communicationis et concelebrationis Nostrae signis, interesse Nostra auctoritate agereque Nostro nomine primo iam a die Missum Extraordinarium volumus omnino, qui sententias Nostras tum eucharisticas tum mariales convenienter interpretetur, adstantes voce quasi Nostra cohortetur, Beati Petri Sedisque Romanae actuosam testetur operam. Is quidem Extraordinarius Missus eris tu ipse, Venerabilis Frater Noster, quem ad idem magnae praestantiae officium pluribus elegimus de causis, etiam quod missionalibus coeptis ministrorum solidaliumque familiarum religiosarum ex Hispania proficiscentium status ipse Ecclesiae Catholicae in Bolivarianis civitatibus est denique maximam partem adsignandus.

Dum nihil prorsus dubitamus quin efficienter fideliterque mandatum hoc sis exsecuturus tu Nostrum, utpote cuius iam dudum noverimus sacerdotalem pietatem ac flagrans excolendae Christi Matris Mariae studium, commendamus iam in antecessum ipsius praesidio materno simul Congressus illius felicissimum exitum simul praecipuas tuas in eo partes. Velimus ab initiis fausti eventus patefacias inculcesque mentem Nostram: vitam nempe christianam volvi circa Altaris Mysterium totam e Corporeque Christi in Eucharistia totum debere Dei Populum enutriri eiusque solidam compleri communitatem; conquirendam in Iesu esse Eucharistico viam ipsam ad omnium hominum redintegrandam necessitudinem ac mutuam observationem, unde aliquando exoriri universalis possit fraternitas peccato olim eversa singulorum hominum et populorum.

Utinam hic Congressus Eucharisticus Marianus arctioribus iam vinculis filios filiasque nationum Bolivarianarum consociet in traditaque fide confirmet, opitulante caelitus eadem sanctissima Iesu Christi Matre, quae nascentem viderat Ecclesiam suisque cum Apostolis sustinuerat precibus, quam Reginam merito appellamus Pacis atque sub mirabili titulo Dominae Nostrae ab Evangelizatione invocabimus, cum custodiae valentissimae eius nationem ipsam Peruvianam cunctam exeunte Congressu sollemnibus sacrabimus verbis.

His omnino cum cogitationibus te, Venerabilis Frater Noster, tanta fiducia destinatum Extraordinarium Missum Nostrum libenter iam mittimus memoratum ad Congressum tibique tamquam peculiaris Nostrae benevolentiae documentum ac superni adiumenti pignus Apostolicam amanter dilargimur Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII m. Aprilis, a. MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana