Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IOSEPHUM S.R.E. CARDINALEM TOMKO

 

Venerabili fratri nostro
Iosepho SRE Cardinali Tomko

QUAE MEMORANDA prorsus Deiparae Virginis Mariae celebratio quotannis Ecclesiae universae tum spiritalem iucunditatem adferre consueverit tum gratiarum adfluentiam, Sollemnitas videlicet Immaculatae Conceptionis ipsius, illam hoc anno novimus maiorem multo splendorem prae se laturam maioremque etiam pietatis marialis cultum excitaturam apud amatissimam profecto catholicam Senegaliae communitatem, eum nempe ob eventum quem Petri humilis Successor multiplici de causa extolli et peculiari omnino religione excoli cupit.

Centesimus enim iubilaris annus eo die explebitur, ex quo tempore sacrae peregrinationes coeptae feliciter sunt tota ex eadem natione suscipi peragique utiliter celeberrimum ad sacellum Marianum “Dominae Nostrae Liberationis de Poponguine”, ubi centum pariter iam annos prosperatur maxime evangelizandi opus et ubi merito se natum gloriatur ipse Dakarensis Archiepiscopus, Venerabilis Frater Noster Hyacinthus S.R.E. Cardinalis Thiandoum. Quoniam vero pauci admodum eiusdem regionis ac linguae Episcopi Fratres sunt, qui cum sanctuario illo non arctissimis vinculis coniungantur, et quoniam praecipuum quendam locum inter Christifideles Senegalienses obtinet tam consuetudo ea piarum peregrinationum quam nomen ipsum Virginis Mariae de Poponguine, facile idcirco iam in antecessum concipere animo laetissimi possumus illius diei celebritatem atque festivitatem mentium ac sollemnium quibus iubilaris concludetur annus.

Memoria porro cum penitus teneamus Nos magnitudinem fidei, firmitatem morum christianorum, actionis catholicae alacritatem Ecclesiae Senegaliensis, quam complura testantur Nobis documenta, non solum ex longinquo veluti praesentes memorabilem participabimus eventum de Poponguine in Immaculatae Conceptionis Sollemnitate, verum solido quodam adspectabilique modo personam Nostram inter adstantes pastores sacros et presbyteros, religiosos ac religiosas, fideles innumerabiles percipi et quasi attingi volumus.

Quapropter temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, harum Litterarum auctoritate interesse pro Nobis iubemus memoratis ritibus in Senegalia tamquam Missum Extraordinarium Nostrum apud sacrarium mariale de Poponguine. Quo tempore ad mentem Nostram cohortaberis localem illam ecclesiam ut constantius usque in Matris Dei cultu imitationeque illuminata perseveret utque sese perpetuo renovans et Christi Evangelium disseminans lucem quoquoversus atque consolationem caelestem rectae fidei ad quam plurimos homines perferat, adiuvante eadem Dei Genetrice opitulanteque Apostolica Benedictione quam amanter Nostro nomine participibus sollemnium illorum cunctis ac singulis elargieris.

Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Novembris anno MCMLXXXIX Pontificatus Nostri duodecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana