Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI FELICI

 

Venerabili Fratri Nostro
Angelo S.R.E. Cardinali Felici
 

Operum varietate clarum meritorumque ipsorum amplitudine eximium curriculum sacri ministerii tui, Venerabilis Frater Noster, in dilecta vinea Domini Ecclesia duplicem hoc faustissimo anno attinget perhonorifica tibi metam atque Nobis simul optatam iam nunc praebet opportunitatem palam te in eiusdem communitatis ecclesialis conspectu dilaudandi et singula diuturnae tuae industriae tempora recensendi coram miserentissimo Redemptore gratiarum omnium auctore ut, unde tot in Dei Populum derivata sunt varii generis beneficia, congrua inde tibi consolatio percipiatur et pastoralis tui animi confirmatio posteros pariter in annos.

Gratulantem vero vocem hanc Nostram cum laudationibus libentes coniungimus Nostrorum hac in petriana Sede Decessorum, qui suo iam tempore diligentiam studiorum cognoverunt tuam, conscientiam officiorum ac sollertiam consiliorum, etiam ante ipsam ordinationem sacerdotalem tuam die quarto mensis Aprilis quinquaginta abhinc annis, teque secuti sunt publicis in Ecclesiae universalis causis et negotiis tam hic in Urbe quam passim per terras versantem. Sic totum presbyteratum et episcopatum tuum, viginti quinque ante annos mense Septembri receptum, eidem utilitati Christifidelium, navitati salutari Romanorum Pontificum Sedisque Apostolicae devovisti.

Haud porro obliviscimur quas denique ob tuas ingenii virtutes factorumque laudes ipsi te, spectatum prius Pronuntium Apostolicum in Nederlandia ac Nuntium in Lusitania, fidentes destinaverimus ad Apostolici Nuntii in Gallia partes, donec tres abhinc annos, Apostolorum ad limina te revocantes, participem esse voluimus Sacri Cardinalium Collegii, proximum idcirco adiutorem necnon Congregationis de Causis Sanctorum moderatorem.

Illustris ideo exstat nobilisque munerum tuorum index, Venerabilis Frater Noster, uti presbyteri et episcopi. A Nobis iterum haec meritorum corona fervidam hoc tempore ac studiosam tibi conciliat gratulationem, quam gratulantibus his litteris amanter commendamus. Non modo ut hi anniversarii tui dies quam beatissimi iucundissimique illucescant precantes exoptamus tibi, verum aliquid iam etiam illius conferant remunerationem his in terris, quam a Divino Pastore supplices efflagitamus, simul Apostolicam Nostram Benedictionem impertiti comitem tibi per annum, benevolentiae Nostrae testem, illorum caelestium praemiorum conciliatricem.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Martii anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana