Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ROSALIUM IOSEPHO S.R.E.
CARDINALEM CASTILLO LARA

 

Venerabili Fratri Nostro
Rosalio Iosepho S.R.E. Cardinali Castillo Lara

Quingenti iam abierunt anni cum evangelicus nuntius Americanas longinquas oras attigit. Semine hoc veritatis copiose iacto, ager hic dominicus posthac uberi segete vestiri atque fructus frequentes coeperunt effundi. Venetiolae inter fines haud pauca id genus beneficia sunt annumeranda, ibidem quandoquidem fervens pietas pariter ac religionis studium incrementum feliciter cepit. In Virginem quoque Matrem fidelium animus mox vertit, quam ipsi merito respiciebant solatricem et in difficultatibus advocatam.

Cupimus Nos haec christiana documenta et testificationes nostra quoque aetate ut confirmentur et solidentur. Laetantes idcirco resciimus in Venetiola nominatim in Guanarensi urbe Marialem Congressum totius nationis iri sollemniter celebratum inter dies xxix–xxxi mensis Maii, unde Dei Matris in salutis mysterio exquirantur partes et momentum, tum ad rem quod attinet biblicam, tum ad historiam, tum ad artem. Ibidem minime ignoramus Virgini Mariae dicatum exstare sanctuarium, quod ab innumeris peregrinatoribus pientissime frequentatur, qui ad eandem fidenter decurrunt superna subsidia petituri.

Quocirca, ut Congressus hic magnificentius efficaciusque perageretur, mittere quempiam virum eminentem statuimus, qui personam Nostram tueretur Nostramque pariter benignam cohortationem secundamque voluntatem ostenderet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, cum occurreres prorsus par ad officium hoc optimis rationibus sustinendum et commendabiliter complendum. Quapropter te, Missum Extraordinarium creamus Marialis Congressus Nationalis in Venetiola, ubi, ut res ipsa postulaverit, de Mariae dignitate loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde novum animum suscipiant inibi fideles et in futurum tempus ferventiorem pietatem.

Cunctis demum benevolentiam Nostram demonstrabis, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omniumque corda laetificet. Benedictionem tandem Nostram Apostolicam universis simul Congressus participibus, simul communitati totae deferre largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et advenientis salutis certissimum pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Aprilis anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana