Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ERNESTUM S.R.E. CARDINALEM
CORRIPIO AHUMADA,
ARCHIEPISCOPUM MEXICANUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Ernesto S.R.E. Cardinali Corripio Ahumada
Archiepiscopo Mexicano

Memores Nos tot congressionum fraternarum et salutationum tam hic in Urbe quam coram illic tua in patria, Venerabilis Frater Noster, has tibi inscribimus ferventes litteras, ut novo quodam signo benevolentiae et caritatis in te Nostrae documento confirmemus renovemusque illos aestimationis sensus quos saepius antehac sumus de te testificati. Neque obliviscemur certe te ipsum inter primos numeratum esse Ecclesiae Praesules quos tredecim abhinc annos ad Cardinalatus proveximus ordinem.

Anniversaria enim ministerii tui sacri memoria iam appropinquat sane pulcherrima honorisque plena: sacerdotii ipsius tui quinquagesimus nempe dies natalis. Cum vero non una sola sed plures ecclesiales in Mexico communitates feliciter iam expertae sint sacerdotales tuas virtutes, ingenii dotes et animi laudes, idcirco nimirum cupimus Nos quoque cum iis omnibus has Nostras coniungere et commiscere gratulantes voces.

Etenim non tantum Tampicensis Ecclesia te grato animo cognovit actuosum presbyterum suumque ipsum deinde Auxiliarem Episcopum et Ordinarium priores viginti quinque apostolatus tui annos, verum etiam Antequerensis archidioecesis et Angelorum tandemque Mexicana te laudaverunt indefatigabilem Concilii Vaticani Secundi exsecutorem singulis in vitae dioecesanae partibus.

Cum illis igitur universis non dubitamus Nos propalam dilaudare impigrum opus tuum pro ecclesiasticis vocationibus sed et pro pastoralibus inceptis laicorum fidelium. Superioribus autem hisce quindecim annis nihil prorsus omisisti quod ad renovationem aedificationemque latissimae communitatis Mexicanae pertineat: de consiliis paroecialibus loquimur et diaconatu permanenti, de minoribus christianorum congregationibus ac pastorali industria sacramentorum, de laicorum educatione et vocationum promotione.

Plurimae propterea causae Nobis ante oculos versantur cur tibi, Venerabilis Frater Noster, iterum iterumque gratulemur tot annos, tot fructus sacerdotalis atque episcopalis tui ministerii. Superest id dumtaxat ut divinum illum pastorum bonorum custodem, Dominum Iesum Christum, precemur ut te tua custodiat in praestabili statione, tua cuncta opera et coepta in posterum prosperet, tuum animum laetificet meritaque complura remuneretur propter tam longum ac frugiferum apostolatum cuius anniversaria memoria huius Octobris mensis vicesimo quinto die commemorabitur, Nobis quasi adstantibus teque et gregem dilectissimum tuum Apostolica Nostra Benedictione cumulantibus.

Ex Aedibus Vaticanis, Kalendis Octobribus anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana