Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROGERO S.R.E. CARDINALI ETCHEGARAY,
PONTIFICIORUM CONSILIORUM
DE IUSTITIA ET PACE
NECNON «COR UNUM» PRAESIDI

 

 

Venerabili Fratri Nostro
Rogero S.R.E. Cardinali Etchegaray
Pontificiorum Consiliorum de Iustitia et Pace
necnon “Cor Unum” Praesidi

Laetanter novimus sesquicentesimam anniversariam memoriam ex quo Evangelii nuntius inter Samoanas gente sollerti opera coeptus est late diffundi hoc ipso anno iri celebratum. Hic singularis eventus copiam Nobis dat non modo huius rei memoriam recolendi, verum et animos ad vehementiorem firmioremque fidem, renovatis propositis, iterum excitandi. Quo autem haec commemoratio magnificentior evadat, postulatis Venerabilis Fratris Nostri Pii S.R.E. Cardinalis Taufinu’u, Archiepiscopi Samoa–Apiani, libenter concedimus atque Patrem Cardinalem decernimus constituere qui Personam Nostram illic tueatur partesque Nostras sustineat. Hac de causa, hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater Noster, ad id munus explendum eligimus Missum Extraordinarium Nostrum, mandatis Tibi datis ut apud illos christifideles celebritatibus Nostro intersis nomine. Omnibus ibidem fervidam Nostram salutationem porriges, pro Nobis sacris liturgicis praeeris, sermone Tuo Nostram ad mentem eventus illius momentum atque opportunitatem renovandi pristinum fervorem illustrabis; erga florentem illam ecclesiam benevolentiam pariter Nostram testaberis. Magna quidem spe fore confidimus ut dilecta illa communitas, quam pluribus vinculis cum Petri Sede coniunctissimam scimus, usque capiat incrementum; idcirco ipsi Pastorum Principi eam enixe commendamus votaque facimus ut singuli fideles noviter addant animum ad vitam christianam efficacius ducendam. Tu vero pro certo scias Nos missionem Tuam fervidis prosecuturos esse precibus. Interea Tibi, Venerabilis Frater Noster, loci Praesulibus cunctis et Magistratibus necnon universo clero populoque talia sollemnia participantibus Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestium donorum pignus Nostraeque benevolentiae testem, veluti praesentes libenter dilargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Iunii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana