Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CAROLO S.R.E. CARDINALI FURNO,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO AD
CELEBRANDUM V CENTENARIUM
AB EVANGELIZATIONE
CUBANAE INSULAE

 

Venerabili Fratri Nostro
CAROLO S.R.E. Cardinali FURNO

Salutarem veritatem ad extremos terrae confines Christus perferri iussit, qua de causa Evangelii praecones ad hoc divinum mandatum exsequendum in diversas orbis continentes se contulerunt. Quinque ante saecula ad Americanas appulerunt oras, semen verbi Dei copiose iecerunt, quod quidem ad nostra usque tempora frequentes fructus effundere pergit. Sic etiam Cubana Insula a sanctis missionariis per saeculorum decursum perlustrata, huius divini operis particeps est facta.

Nunc laetum nuntium accepimus istam ecclesialem communitatem proxime, nempe inter dies XXI-XXV mensis Februarii, decimum celebraturam esse anniversarium diem a primo habito « Nationali Ecclesiae Conventu », qui eventus apertum eius christianae renovationis signum exstat. Etsi Ecclesia ibi diversa incommoda diuturnum per tempus est perpessa, divinitus semper suffulta non succubuit: immo in praesens firmissimum declarat consilium suum in christiano itinere progrediendi ad suam fidem magis in dies confirmandam. Hac de re in dilectam istam Insulam peculiarem cogitationem Nostrum intendimus atque, clara huius anniversariae celebrationis occasione capta, volumus et Nos tantum eventum commemorare. Quocirca, piis desideriis ac precibus concedentes tum Venerabilis Fratris Beniamini Stella, in ista natione Apostolici Nuntii, tum Venerabilis Fratris Nostri Iacobi Lucae SRE Cardinalis Ortega, Archiepiscopi Sancti Christophori de Habana, quo magnificentius hae celebrationes peragantur, eminentem virum mittere statuimus Teque, Venerabilis Frater Noster, eligimus ad officium hoc implendum et partes Nostras ibidem convenienter sustinendas. Ideoque hisce datis Litteris Te renuntiamus Nostrum Missum Extraordinarium, ut sacris ritibus omnibusque sollemnibus Nostro praesis nomine. Tu ergo, Venerabilis Frater Noster, omnibus ibi adstantibus Nostram significabis salutationem, Nostram in eos dilectionem, Nostram per spiritum praesentiam. Sacros quoque Praesules adhortaberis et presbyteros universos ad magis magisque munus novae evangelizationis urgendum. Christifideles denique stimulabis ut fides praedicatoribus constans fervidumque praebeant auxilium animumque docilem.

Nos interea missionem Tuam benignissimo Deo et Beatissimae Virgini Mariae sub titulo « de la Caridad del Cobre », illius populi caelesti patronae, vehementer commendamus. Tibi denique, cunctis adstantibus Praesulibus, clero et universo populo Cubano Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et sincerum spiritalis prosperitatis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Februarii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana