Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI EYT
ARCHIEPISCOPO BURDIGALENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali EYT
Archiepiscopo Burdigalensi

Insignem omnino se exhibet Nemausus urbs, cuius incolae quondam mature sane in christianam fidem sunt transgressi. Ex quo tempore communitas illa feliciter adolevit ac commendabiles pietatis testificationes protulit claraque documenta, inter quae perantiquum annumeratur cathedrale templum, quod aedificatum est sociata complurium opera idemque, II evolvente Concilio Nemausensi, ipsum per Summum Pontificem Decessorem Nostrum Urbanum II consecratum.

Sacrae ideo huius aedis placet revocare primordia et illius temporis omnium actuositatem, ut cuncti nunc huius regionis cives, in solido fundamento innitentes ipsique repetentes pariter antiquiora, ulteriora eodem studio et animi firmitudine persequantur.

Has igitur propter rationes, libentes et laetantes resciimus convenienti cum sollemnitate IX saeculum iri celebratum, ex quo miro artificio exstructum est hoc templum, decus et totius regionis ornamentum. Itaque postulatis properanter concedentes Venerabilis Fratris Ioannis Cadilhac, Episcopi Nemausensis, ut commemoratio haec magnificentius peragatur, mittere statuimus praestantem quempiam qui partes Nostras tueatur Nostramque simul mentem significet.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui perappositus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te Missum Extraordinarium renuntiamus ad centenariam illam memoriam celebrandam, die xxiii mensis Iunii agendam. Adpetente iam anno bis millesimo, exoptamus ut firma solidaque maneat non modo venusta haec aedes, verum et fides ipsa fidelium, benigna intercedente Beata Virgine Maria, roboretur. Bona Nostra ideo verba significans Nostramque cohortationem, nomine Nostro et auctoritate Benedictionem Apostolicam universis impertias largiter velimus, quae sit supernorum donorum nuntia et optimorum temporum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Maii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana