Index   Back Top Print

[ LA ]

LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
ALL’EM.MO CARD. FRANCESCO COLASUONNO,
SUO INVIATO SPECIALE ALLE CELEBRAZIONI CONCLUSIVE
DEL V CENTENARIO DELL’EVANGELIZZAZIONE DEL MOZAMBICO
(MAPUTO, 11-16 AGOSTO 1998)

 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali COLASUONNO

Quingentesimus iam appetit annus ex quo tempore ad Mozambicana loca Evangelii nuntius allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, qui in Gentes studio incensi, animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt salubre opportunumque auxilium ibidem incolis laturi.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus exemplis, permovendi.

Ipso igitur favente Domino, mensis Augusti XI-XVI diebus Maputi sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione quingentesima anniversaria commemoratio, ut ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat et laetiores dies pacis prosperitatisque, conciliatis animis, experiatur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Mozambicanae Episcoporum Conferentiae postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum, quandoquidem loca illa prorsus tibi sunt cognita ac plane novisti illarum gentium mentem et consilia. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem, quam supra diximus, agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum, quamvis longo spatio separemur, adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum nuntiatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die mensis XXV Iunii, anno MCMXCVIII Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS II

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana