Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATO
SERAFIM FERNANDES SRE CARDINALI DE ARAÚJO
ARCHIEPISCOPO BELLOHORIZONTINO

 

Venerabili Fratri Nostro
Serafim Fernandes SRE Cardinali de Ara
újo
Archiepiscopo Bellohorizontino

Multiplices quidem magnasque simul laudes diuturni ministerii tui, Venerabilis Frater Noster, quas tum pastores ipsi ac fideles carissimae tuae Brasiliae patriae extollunt tum etiam hanc apud Sedem Apostolicam administri libenter efferunt, Nos hodie Ipsi concelebrare cupimus, cum singularem omnino vitae tuae commemorandum voce quoque Nostra esse videamus.

Proximi enim mensis Martii duodecimo die licebit, Deo volente, ac plane decebit quinquagesimum sacerdotii tui faustissimum natalem diem convenienter praedicare. Illo olim die cursus frugifer clarusque etiam bonorum operum incepit quae archidioecesi Adamantinae in primis profuerunt atque hos quadraginta superiores annos continuos communitatem Bellohorizontinam plurimum iam adiuvant.

Illic namque diversis laudabiliter versatus es in parochi magistrique muneribus. Hic autem in auxiliaris et coadiutoris ipsiusque ordinarii officia reliquum apostolatus tui tempus sapienter diligenterque pastor serenus ac studiosus impendisti. Nec quisquam profecto tua ignorat cumulata merita inter varia Conferentiarum ibi Episcopalium consilia et opera.

His propterea de causis praeesse te voluimus eidem metropolitanae sedi Bellohorizontinae atque Purpuratorum Ecclesiae Patrum anno praeterito honorifice ingredi. Etenim maximi aestimamus tuam erga Dei Ecclesiam fidelitatem in gubernandoque prudentiam, pariter etiam studium vocationum sacrarum promovendarum, cleri instituendi, catholicae provehendae educationis et culturae. Laeti praeterea gaudemus magnopere de «nova evangelizatione» a te ibidem ordinata et Congressu Missionario Latino-Americano prosperrime istic nuperius peracto.

Initium idcirco ministerii tui, ordinationem videlicet sacerdotalem tuam die XII Martii mensis quinquaginta abhinc annos, his Litteris Nostris illustrare studemus, Deo omnium donorum auctori congruas referentes fructuoso de opere tuo grates tibique ipsi eandem felicissimam gratulantes occasionem.

Esto tibi una cum fraterna hac salutatione Apostolica Nostra Benedictio Nostrorum erga te sensuum testis pluriumque dein tibi, Venerabilis Frater Noster, ac dilectissimo cui praees pro Christo gregi munerum caelestiumpacis prosperitatis in fideque christiana vivendi alacritatis auspex.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Februarii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana