Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ARMANDO CAIETANO S.R.E.
CARDINALI RAZAFINDRATANDRA
ARCHIEPISCOPO ANTANANARIVENSI

 

Venerabili Fratri Nostro ARMANDO CAIETANO 
S.R.E. Cardinali RAZAFINDRATANDRA 
Archiepiscopo Antananarivensi

Centesimus iam appetit annus ex quo tempore ad Antsirabense solum Evangelii nuntius allatus est salutariaque germina illis in locis disseminari coepta sunt, sollertibus operantibus Missionariis Dominae Nostrae a La Salette, qui in gentes studio incensi, animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt salubre opportunumque auxilium ibidem incolis laturi.

Admodum ideo decet iuvatque ut eventus his congruenter commemoretur et iusta ragione extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus exemplis, permovendi.

Ipso igitur favente Domino, mensis Septembris XI-XIX diebus huius rei sollemniora agentur, etiam "Famadihana", ut aiunt, scilicet per primaevorum missionariorum reliquiarum translationem necnon per diem festum Dominae Nostrae a La Salette, ut ager hic dominicus, iam tertio appetente millennio, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat plenioresque dies experiatur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Antsirabensis Episcopi, Venerabilis Fratris Felicis Ramananarivo, postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam gerat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui istorum locorum inclitus filius, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, MISSUM EXTRAORDINARIUM renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes. 

Caelestem porro Matrem prolixe deprecamur ut firmo suo pratrocinio omnes tueatur. Universis Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum nuntiatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Augusti, anno MCMXCIX Pontificatus Nostri vicesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana