Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI CASTILLO LARA
PONTIFICIAE COMMISSIONIS
PRO STATU CIVITATIS VATICANAE

   

Venerabili Fratri Nostro
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
Cardinali CASTILLO LARA
Pontificiae Commissionis
pro Statu Civitatis Vaticanae Praesidi Emerito

A conspectu quondam hominum remotus, sub panis specie manere voluit nobiscum ipse Dominus, supernum mentibus lumen animabusque exoptatum vigorem praebiturus. Ex tanto enim sacramento fideles confirmati suam operam in cotidianis muneribus obeundis fortius studiosiusque praestare valent.

Prudenti de consilio novimus alterum Congressum Eucharisticum Regionalem Antillarum Castriensi in archidioecesi, a die VIII ad diem XXI mensis Maii anni bismillesimi, futurum. Frequentes illuc fideles proximis etiam ex insulis complures accedent Corporis et Sanguinis Christi mysterium veneraturi, memores prorsus solidae illius doctrinae, quae copiose est quondam allata, cum primum christiana haec ad loca religio inducta est.

Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides solidetur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque compellit, idque multum iuvat ut quisque se convenienter ad Magnum Iubilaeum celebrandum comparet.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, iusta per suum Praesidem excellentissimum Edgerton R. Clarke Antillaram Fratribus petentibus Episcopis, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum industriam sollertem tuam Ipsi et in vicinia officia quae agis probe noverimus. Ideo te MISSUM EXTRAORDINARUM constituimus ad Congressum Antillarum Eucharisticum Regionalem celebrandum.

Verba Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, quae sit caelestis praesidii nuntiatrix et felicioris aevi pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Aprilis, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo altero.

IOANNES PAULUS PP. II

  

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana