Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI MACHARSKI
ARCHIEPISCOPO CRACOVIENSI

  

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali MACHARSKI
Archiepiscopo Cracoviensi   

Praeclaram omnino se exhibet Slovacha gens, quae, saeculorum decursu tot collustrata artis monumentis, amplis est honoribus cumulata.Ibidem quoque, inde ab exordiis fere christianae aetatis, complures exstiterunt pietatis testificationes et religionis documenta. Labentibus annis, sociam praestiterunt operam in christiana fide diffundenda praeclari sanctique Christi asseclae, quos inter effulgent Sancti Cyrillus et Methodius. 

Providus Deus Pater Slovacho populo novos dare non desistit apostolos qui, etsi in discriminibus saepe versantes, christianam fidem ad nostra usque tempora confirmare pergunt: quod Nobis patet ex fidei testificatione illorum fidelium cum aliquot ante annos apostolicis in itineribus eos adivimus, et novissimo tempore ex illa peregrinatione cum frequentissimi christifideles, ad lucrandam Magni Iubilaei indulgentiam, in hanc Petrianam Sedem ferventes se contulerunt. 

Nunc optimo de consilio novimus Eucharisticum apparari Congressum totius nationis, quae turmatim, hoc Magno praefulgente Iubilaeo, sollemnem cupit tribuere adorationem Augustissimo Corporis Sanguinisque Christi mysterio, ex quo, salienti quasi e fonte, spiritalis salubritas beneficiorumque Domini copia omnibus affatim manant ac defluunt. Cupimus et Nos ut nostro quoque tempore pietatis hae testificationes fidesque solidentur, quo latius pleniusque hodierni homines spiritali fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. 

Itaque, quo celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram vertimus, qui aptissimus dignusque videris ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum sollertem tuam actuositatem Nosmet Ipsi probe noverimus. Ideo te Missum Extraordinarium constituimus ad Congressum Eucharisticum, qui in Slovacha natione diebus XXIII et XXIV mensis Septembris hoc bismillesimo anno celebrabitur. Verba Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad vehementiorem Eucharistiae cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis.  

Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris copiose velimus, quae sit caelestis praesidii nuntiatrix et felicioris aevi pignus.  

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Augusti, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo et altero.

IOANNES PAULUS PP. II

 

 © Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana