Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CAMILLO S.R.E. CARDINALI RUINI,
PRO ROMANA DIOCESI VICARIO GENERALI

   

Venerabili Fratri Nostro
CAMILLO S. R. E. Cardinali RUINI
Nostro pro Romana Dioecesi Vicario Generali

Spectabilis dilectaque in Bielorussia Ecclesia per sacram synodum celebrandam quaedam pervestigare contendit et factitare quae in omnium fidelium beneficium largiter recidant. Adlaborantibus inibi sacris ministris, religiosis laicisque, Evangelii salutares monitiones copiose subministrari denuo coeptae sunt, ipsaque Ecclesia tutum felixque ingressa est iter, ut, bene iuvante Domino, uberem profectum assequeretur.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat magnificandae, verum etiam animos ad ferventiorem religionis sensum, clariorem fidem certioraque proposita permovendi.

Postulatis idcirco Venerabilis Fratris Nostri Casimiri S. R. E. Cardinalis Swiatek, Archiepiscopi Minscensis-Mohiloviensis, subvenire cupimus, qui a Nobis fidenter missum flagitavit ad XXIX-XXX diebus mensis Septembris finem sollemniter imponendum Synodo ibidem celebratae, ut inde fere sumentes vim, Minscensis-Mohiloviensis, Pinskensis Latinorum, Vitebscensis Sedes, dissipatis quibusdam adversis condicionibus, uberiores fructus eventuro de tempore fundant.

Quocirca ut ritus hic spectabilius efficaciusque evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui Nostra pro Romana Ecclesia Vicariam operose geris personam, quique prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad sollemnem ritum illum quo synodus antedicta ad exitum adducetur.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam Nostramque dilectionem ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Pastoribus inibi fidelibusque cunctis, Magni Iubilaei spiritalibus repletis fructibus, Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et felicioris aevi documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Septembris, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

                      © Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana