Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MAURICIO MICHAËLI S.R.E.
CARDINALI OTUNGA
ARCHIEPISCOPO EMERITO NAIROBIENSI
ITEMQUE ORDINARIO MILITARI
EMERITO KENIANAE NATIONIS

     

Venerabili Fratri Nostro
MAURICIO MICHAËLI S.R.E. CARDINALI OTUNGA
Archiepiscopo emerito Nairobiensi
itemque Ordinario Militari emerito Kenianae Nationis

Ad Te, Venerabilis Frater Noster, proxime celebraturum quinquagesimum Sacerdotii annum, has Litteras ex corde mittimus, ut tibi festivos animi Nostri sensus aperiamus, cuncta fausta ac felicia precantes.

Et quoniam novimus te in sacri ministerii perfunctione prompta navitate esse operatum Nobisque pro tua parte in universae Ecclesiae regimine adfuisse sedulum, hac oblata occasione cupimus de peractis laboribus tibi gratulari ac praecipua apostolatus tui momenta reminisci.

Sacerdos hic Romae constitutus, reversus in Patriam nonnulla munia in nativa Ecclesia Kisumuensi studiose explevisti: fuisti enim professor Theologiae in Seminario maiore atque alter a cancellario Curiae dum interea praestitisti operam etiam apud Delegationem Apostolicam pro Africa Occidentali et Orientali Britannica.

Anno MCMLVI, Pius PP. XII, Decessor Noster rec. mem., ob claras tuas mentis et cordis dotes rerumque sacrarum peritiam, te episcopali ordine insignivit atque elegit Auxiliarem memoratae dioecesis, dum nondum expleto lustro factus es Praesul Kisiianus. Dein renuntiatus es Coadiutor Archiepiscopi Metropolitae Nairobiensis Sedis, quam anno MCMLXXI regendam suscepisti. Insequenti tempore Paulus PP.VI tua egregia promerita agnoscens te in Patrum Cardinalium Collegium cooptavit. Denique Ipsi Nos te nominavimus Ordinarium Militarem Kenianae Nationis.

Episcopali fungens gravissimo officio cotidie adlaborasti ut fideles tibi crediti, vocationis suae conscii, in fide, spe et caritate crescerent simulque sequerentur Christum, Magistrum divinum, eiusque testificarentur, praesertim exemplo, Evangelium, quod "libertatem filiorum Dei annuntiat et proclamat, omnem servitutem ex peccato ultimatim fluentem respuit...omnia talenta humana in Dei servitium hominumque bonum reduplicare indesinenter monet" (Gaudium et spes, 41).

Probe insuper novimus: sollicitam curam qua presbyteros, familias et milites fovisti necnon prudentiam, peritiam et constantiam animi quibus pastoralem actionem es moderatus.

Neque praetereundas esse putamus tuam pietatem, sensum Ecclesiae et humanitatem, quae tibi conciliaverunt existimationem sacrorum Antistitum Conferentiae Episcopalis Keniae et peculiarium Coetuum Episcoporum Africae: pro quibus maioris momenti partes laudabiliter egisti.

Ceterum diligens fuisti sodalis Synodi Episcoporum et quorundam Congregationum Romanae Curiae atque in praesens membrum es Congregationis pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae.

Tam iucundum igitur ac sollemnem Sacerdotii tui recolens diem, Venerabilis Frater Noster, memor donorum, quibus clementissimus Deus te sustinuit atque ditavit, tam provido Patri plurimas debitasque solve grates laetus promens imo de pectore hoc laudis canticum: "Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum" (Ps 86, 12).

Christus, Princeps Pastorum, deprecante Virgine Maria, perenni Apostolorum voce (cfr Hymnus Akathistos, 7), te superna gratia custodiat, foveat, protegat ac lectissimis donis iugiter repleat.

Quorum nuntia et conciliatrix ac praecipuae caritatis Nostrae testis esto Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, et omnibus quos caros habes, peramanter in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Septembris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

 © Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana