Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
NICOLAO DE IESU S.R.E.
CARDINALI LOPEZ RODRIGUEZ
ARCHIEPISCOPO SANCTI DOMINICI

 

Venerabili Fratri Nostro
NICOLAO DE IESU S.R.E. CARDINALI LOPEZ RODRIGUEZ
Archiepiscopo Sancti Dominici

Vitam plenam ovibus suis daturus venit Christus supremus Pastor qui locutus est: "Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet umquam" (Io 6,35). Hominibus, tot angustiis tantisque malis vexatis, Ecclesia continuo viam ostendit salutis atque panem potumque praebet salutarem, immortalitatis pharmacum, a Domino Iesu in Novissima Cena constitutum. Nostra quoque aetate "in Eucharistiae sacramento Salvator, in Mariae sinu abhinc viginti saecula incarnatus, divinae vitae sicut fontem se offerre pergit humanitati" (Tertio millennio adveniente, 55).

Saluberrimo quidem de consilio novimus sacros Uruguaianae Praesules, simul cum universo populo, ad maius momentum Magno universae Ecclesiae Iubilaeo tribuendum atque obsecundantes hortationi Nostrae ut annus MM penitus eucharisticus esset, proximo mense Octobri IV Congressum Eucharisticum Nationalem apparaturos esse, inspiratos sententia: Iesus Christus, vita plena pro Uruguaia.

Quocirca, ut tantus eventus maxima celebraretur sollemnitate, Uruguaiana Episcoporum Conferentia, per suum Praesidem Venerabilem Fratrem Radulfum Horatium Scarrone Carrero, Episcopum Floridensem, a Nobis postulavit ut illuc eminentem Praesulem mitteremus ad personam Nostram tuendam Nostramque simul mentem ostendendam. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, quem peraptum ad hoc munus efficaciter explendum aestimamus, cum iam antea deditam noverimus sollertem actuositatem tuam pro animarum bono.

Quam ob rem, magna permoti fiducia et caritate, te Missum Extraordinarium constituimus ad exitum huius IV Congressus Eucharistici Nationis Uruguaianae die XV mensis Octobris in urbe Colonia del Sacramento celebrandum. Quo uberiores fidei, spei et caritatis fructus apud cunctum populum edere possit, Nos legationem tuam ardentibus precibus comitabimur; tu vero verba et desideria Nostra ibi transmittenda curabis et universos christifideles ad constantem Eucharistiae cultum sollicito animo cohortaberis.

Mens Nostra est ut omnes illius Nationis Pastores hortentur christifideles ut Eucharisticam celebrationem maxime Dominico die conferta acie partecipent, reconciliationis sacramento abluantur, sacro ibidem reficiantur convivio. Quos quidem hortamur ut sacerdotes suos plurimi existiment, qui a Domino electi sunt et constituti Eucharistiae ministri, eorum spiritale opus ferventibus orationibus et oblationibus sustineant novasque foveant ad hoc sublime ministerium vocationes.

Benedictionem demum Apostolicam, supernae gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, volumus nomine Nostro omnibus Congressus Eucharistici celebrationes participantibus peramanter largiaris.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Septembris, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

                    © Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana