Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI ALOISIO TAURAN
ARCHIEPISCOPO TITULO THELEPTENSI,
IPSIQUE SECRETARIO PRO RELATIONIBUS

  

Venerabili Fratri 
IOANNI ALOISIO TAURAN
Archiepiscopo titulo Theleptensi
Ipsique Secretario pro Relationibus cum Civitatibus 

Decimus feliciter eventurus est annus ex quo tempore apud Russiae Rempublicam Foederatam Ecclesiae Catholicae ritus Latini denuo redintegrata sunt Instituta. Tantam temporum acerbitatem tristitiamque abiisse arbitramur, cum a religione pietateque aversae vigebant condiciones. Ipsa ibidem Ecclesia tutum felixque ingressa videtur iter, ut, bene iuvante Domino, uberem profectum futurum in aevum assequatur.

Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur.Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei solum memoriam repetendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum permovendi, ad concordiam pacemque conciliandam, pro cognito cum habeamus Ecclesiam Catholicam suam praestaturam operam ut cunctis inibi hominibus salutaria beneficia obveniant.

Peropportune mensis Maii XXV-XXVII diebus, sollemnes erunt liturgicae celebrationes itemque de re biblica et ecclesiologica inquisitiones, quibus fratres orthodoxi, protestantes ceterique aliarum christianarum confessionum asseclae invitantur, ut commune opus ac voluntates omnes qui Christi nomen profitentur complectantur.

Quocirca suasu Conferentiae Russiae Episcoporum ut eventus hic spectabilius efficaciusque evolvatur quendam per praestabilem Praesulem, ad te, Venerabilis Frater, cogitationem convertimus, cuius opera fere cotidiana Nos insigniter utimur, quique prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater, Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes ac simul optantes ut Domini Beataeque Virginis Mariae favore felicius aevum illa obtineant loca. Nostro demum nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum complementum. 

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana