Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MARIO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI POMPEDDA,
PRAEFECTO SUPREMI TRIBUNALI SIGNATURAE

 

Venerabili Fratri Nostro
Mario Francisco S.R.E.Cardinali Pompedda
Praefecto Supremi Tribunalis
Signaturae Apostolicae

Laetanter accepimus proximo mense Maio in antiqua et clara Galliae urbe Trecorensi peractura esse sollemnia ob septimum expletum saeculum ab obitu Sancti Ivonis Hélory de Kermartin, caelitis Patroni iuris peritorum.

Ad eandem igitur urbem, ut novimus, convenient plurimi Christifideles ex ipsa Gallia, praesertim ex Aremorico, et a variis Europae Nationibus ad recolendam memoriam ipsius Dei viri, qui in vita sua exstitit non solum pius sacerdos Altissimi sed et iudex integerrimus, sollicitus defensor pauperum atque "mirabile exemplum coniunctionis Aequitatis cum Iustitia".

Quo prorsus hisce celebritatibus maior adderetur nitor, Venerabilis Frater Lucianus Fruchaud, Episcopus Briocensis et Trecorensis, a Nobis petivit ut tu, Venerabilis Frater Noster, Praefectus Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae, Missus Extraordinarius constituereris qui Nostram personam gerens praesses sollemnibus istic agendis inter XVI et XVIII dies proximi mensis Maii, inter quas, praeter consessus peculiares et Colloquium universitarium internationale historicum-iuridicum, incidet quoque, ut quotannis solet, sacer ritus "Magna Indulgentia" nuncupatus.

Nos igitur cupientes enixam postulationem libenter audire, hisce Litteris summaque Apostolica potestate, te renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM ad sollemnia, quae diximus, recolenda, non dubitantes quin eiusmodi officio debita diligentia sis functurus.

Hac quidem oblata fausta occasione dum per te omnes participes, praecipue iuris peritos, in Domino salutamus, hortamur pariter ut, exemplum secuti Sancti Ivonis, considerent studium, usum et administrationem Iustitiae et Legis tamquam iter sanctitatis, ad quam vocamur cuncti Christifideles, filii caelestis Patris, Qui cum sit iustus, iuste omnia disponit (cfr Sap 12,15) et iustos diligit (cfr Ps 146,8).

Audiantur ceterum et resonent semper in hominum animis praeclarissima verba adhortationis Domini, quam Sanctus Ivo totis viribus ad effectum adduxit ac tamquam testamentum suum reliquit: "Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi" (Prv 3,1-2).

Denique facientes vota ut ex his sollemnibus uberrimi spirituales fructus oriantur, tibi, Venerabilis Frater Noster, ac per te sollerti Praesuli Briocensi et Trecorensi, cunctisque participibus Apostolicam Benedictionem, peculiaris dilectionis Nostrae testem ac supernae gratiae auspicem, peramanter in Christo impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

 

IOANNES PAULUS PP. II

  

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana