Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE,
SECRETARIO GENERALI EMERITO
SYNODI EPSICOPORUM

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI PETRO S.R.E. CARDINALI SCHOTTE
Secretario Generali emerito Synodi Episcoporum

Non veterascit gloria sanctorum, sed memoria eorum permanet in aeternum. Hoc certo asseverari potest de sancto Domnione, Episcopo Salonitano et Martyre, qui destinatus est preco et testis Evangelii Iesu Christi "secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est in spem vitae aeternae" (Tit 1,1-2).

Hic enim donorum Dei dispensator, benignus, iustus et sanctus, etiam tempore gravissimae adversus christianos persecutionis sub imperio Diocletiani, a ministerio pastorali non cessavit neque minas iudicum timuit. Immo, mortem quasi appetens veluti servitii sui desiderabilem coronam, alios christifideles in fide profitenda roboravit, quorum inde quidam eum in martyrio accipiendo sunt secuti.

Quapropter laeto sane animo recenter novimus in archidioecesi Spalatensi-Macarscensi — eadem scilicet in regione, ubi ipse Sanctus pastorale munus explevit idque morte sancta obsignavit — elapsis septemdecim saeculis ab eius glorioso martyrio, sacros Pastores et populum christianum nunc Annum Sancti Domnionis celebrare.

Cupientes autem eidem Nos quoque tribuere honorem, simulque populi ipsius terrae probatam confirmare fidem, apostolico tempore a sancto Tito inchoatam, sine haesitatione accepimus petitionem Venerabilis Fratris Marini Barišić, Archiepiscopi Metropolitae Spalatensis-Macarscensis, qui humane a Nobis poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad proximum illius particularis Ecclesiae Patroni festum sollemniore ritu celebrandum. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos cotidiana actuositate pro universali Ecclesia singularem te confirmasti Romani Pontificis cooperatorem ideoque his Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem destinamus.

Diebus igitur VI et VII proximi mensis Maii liturgicis celebrationibus Nostro nomine Spalati praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad constantem erga sanctum Domnionem devotionem, ut ipse a Divino Pastore plurimas imploret gratias uti rectam vitam, eximiam caritatem, omnium iniuriarum veniam et intrepidam christianae fidei fidelitatem.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, deinde dilectis Pastoribus ac filiis et filiabus eiusdem Ecclesiae particularis illic congregatis omnibusque faustum hunc eventum participantibus peramanter dilargiendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana